Charter Document - 03160007
Charter Number: | 03160007 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 - 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris W divina miseratione Wygorn episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos de consensu capituli nostri Wygorn ita ordinasse de capella de Spernovere cum vacaret per mortem magistri Iohannis quondam rectoris eiusdem videlicet quod prior et conventus de Stodl percipient de eadem viginti solidos annuos nomine perpetui beneficii et corpora mortuorum qui non fuerunt libere conditionis cum medietate legati eorundem ratione ecclesie sue de Cotton Priorissa vero et conventus de Kockhull que ius patronatus optinent in eadem de consensu dictorum prioris et conventus percipient similiter viginti solidos annuos de dicta capella salvis etiam eisdem decimis suis tam maioribus quam minoribus provenientibus de manso suo et antiquis culturis suis in eadem parochia Perpetuus autem vicarius qui pro tempore ministrabit in dicta capella totum residuum cum omnibus pertinentiis suis que provenire poterunt percipiet et de dictis redditibus tam dictis priori et canonicis quam priorisse et monialibus respondebit reddendo ipsis prefatum redditum ad duos terminos anni videlicet in annunciatione beate Marie decem solidos priori et canonicis et decem solidos priorisse et monialibus et in festo sancti Michaelis decem solidos dictis priori et canonicis et decem solidos priorisse et monialibus Sustinebit autem dictus vicarius omnia onera episcopalia debita et consueta dictam capellam contingentia In extraordinariis autem respondebunt tam dicti prior et canonici quam priorissa et moniales et perpetuus vicarius quilibet pro portione sua Ut autem hec ordinatio debite firmitudinis robur optineat imperpetuum eam presenti scripto sigilli nostri appositione munito salva nobis et successoribus nostris tam iure pontificali quam parochiali salva etiam dignitate Wyg ecclesie auctoritate pontificali duximus confirmandam Hiis testibus domino Willelmo de Tynton persona de Kemes magistris Marcello Huberto Willelmo de Mylay persona de Bredon Iohanne persona de Welnef Anketillo Iordano clericis et aliis