Charter Document - 03160005

Charter Document - 03160005


Charter Number: 03160005
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Establishment
Date: 1218 - 1229
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Willelmus miseratione divina Wygorn episcopus eternam in domino salutem Vestra noverit universitas nos de consensu dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus de Cyr ita vicariam perpetuam in ecclesia de Preston ordinasse videlicet quod vicarius perpetuus qui pro tempore in eadem ministrabit habebit nomine perpetue vicarie unam virgatam terre cum pertinentiis et domum cum crofta in villa de Preston ad dictam ecclesiam pertinentes et omnes minutas decimas eiusdem ville Item habebit in villa de Norcoth dimidiam virgatam terre et domum cum crofto ad dictam ecclesiam pertinentes et omnes minutas decimas et etiam omnes decimas garbarum bladi octo virgatarum terre Cetera autem residua omnia ad dictam ecclesiam pertinentia habebit dictus vicarius exceptis hiis que dictis abbati et conventui in proprios usus concessimus sicut in carta nostra super hiis confecta et eis collata continetur Sustinebit autem prefatus vicarius omnia honera episcopalia Ad presentationem vero predictorum abbatis et conventus in predicta ecclesia Willelmum capellanum perpetuum instituimus vicarium salvis in omnibus nobis et successoribus nostris episcopalibus consuetudinibus et Wygorn ecclesie dignitate In huius rei testimonium presenti carte sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Willelmo archidiacono Wygorn Roberto de Clepest officiali Wygorn et Gaufrido de Dodeford magistris Waltero capellano Willelmo de Tinth persona de Bredon Willelmo de Milley Walerano Simone clericis et Roberto Normanno qui hanc cartam scripsit et aliis