Charter Document - 03160004
Charter Number: | 03160004 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1218 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentem cartam inspecturis Willelmus divina miseratione Wygorn episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et sancte religionis obtentu dilectis in Cristo filiis abbati et conventui de Cyr ecclesiam de Preston in usus proprios concessisse ita videlicet quod dicti abbas et conventus habeant in villa de Preston omnes decimas garbarum bladi xxv virgatarum terre et in villa de Northcote habeant decimas garbarum bladi de dominio militis cum decimis garbarum bladi aliarum sex acrarum terre Cetera autem omnia residua ad dictam ecclesiam de Preston pertinentia cedant in usus vicarii perpetui qui in eadem ecclesia pro tempore ministrabit Sustinebit etiam dictus vicarius omnia onera episcopalia dictam ecclesiam contingentia salvis in omnibus nobis et successoribus nostris episcopalibus consuetudinibus et Wygorn ecclesie dignitate Ut hec autem nostra concessio futuris temporibus rata permaneat presentem cartam sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Willelmo archidiacono Wygorn Roberto de Clipest Gaufrido de Doddeford magistris Waltero capellano W de Tinthon persona de Bredon Willelmo de Mylley Walerando Simone clericis et Roberto Normanno qui hanc cartam scripsit