Charter Document - 03160002

Charter Document - 03160002


Charter Number: 03160002
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus et amicis in Cristo karissimis domini regis baronibus de scaccario W permissione divina Wigorn episcopus salutem et sinceram in domino dilectionem Ad breve domini regis quod nobis transmisistis per litteras nostras patentes vobis rescribimus quod de xlix feodis et dimidio militum de quibus ad scaccarium antecessores nostri et nos respondere consuevimus tantum que de domino rege tenemus in capite solvi fecimus ad scaccarium de quadraginta et quatuor feodis videlicet de quolibet feodo ii marcas de auxilio domino regi concesso De residuis quinque feodis et dimidio dominus rex tenetur et consuevit nos acquietare de tribus feodis item G Marescallus comes de Penbrok de uno feodo et dimidio unde nichil recepimus item W de Bello campo de uno feodo in comitatu Oxon de quo satisfecit collectoribus illius comitatus ad hoc per dominum regem deputatis Sciatis quod omnia predicta feoda sunt de veteri feoffamento De novis enim respondere nescimus quia nullum habemus