Charter Document - 03159289
Charter Number: | 03159289 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Saresbir salutem et apostolicam benediccionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum inpertiri Ex tua sane relacione didicimus quod cum proventus possessionum ad communam ecclesie Saresbir spectancium usque adeo essent exiles quod ad cotidianam distribucionem residentium in eadem ecclesia non sufficerent ministrorum tu cultus consideracione divini residentibus qui portant pondus diei et estus cupiens cum plurimum id expediret ecclesie providere de unanimi tui assensu capituli statuisti prebendam de Tengton quam in Exoniensi habebat dioecesi ecclesia supradicta consenciente loci diocessano in usus ipsorum residencium convertendam Nos igitur tuis devotis supplicacionibus inclinati quod a te super hoc pie ac provide factum dinoscitur dum tamen imminui non contingat certum qui esse dicitur in prefata ecclesia numerum prebendarum auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Later viii Id Iunii pontificatus nostri anno octavo