Charter Document - 03159151

Charter Document - 03159151


Charter Number: 03159151
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Reverendo patri domino I dei gratia Exoniensi episcopo frater W Straford et frater W Bucf dicti abbates salutem in salutis auctore Missi a domino Savigniensi venimus nuper Quarrer visitationis gratia Suggestum est autem nobis inter cetera de lite que est inter monachos ipsos et personam ecclesie de Culint pro compositione infracta que olim facta fuerat super capella de Forwud inter abbatiam Quarr et Petrum archidiaconum Cornubie et quia pro certo didiscimus quod preter assensum et consilium conventus Quarr gestum est super hiis quicquid hactenus factum est decernimus et ipsis monachis qui adhuc abbatis carent regimine in preceptis dedimus ut omni contentione sopita compositio rata et firma permaneat sicut olim cognoscitur facta Bene valete Forma vero composicionis quam idem abbas Bucf et Quarr nobis attulit hec est Controversia que vertebatur inter Petrum abbatem de Quarr et magistrum P archidiaconum Corn tali est conventione sopita Abbas et monachi de Quarr omnes decimas et fructus et universes obventiones terre sue de Forwud libere et quiete iure perpetuo possidebunt tali videlicet conditione quod abbas nomine monasterii sui predicto archidiacono nomine ecclesie de Culint xii solidos ad festum sancti Iohannis Baptiste annuatim persolvet et ipsa ecclesia de Culint habebit unum ferdlingum terre in feudo de Forwud quem prius habuit et sicut prius habuit Servicio autem capelle de Forwud non tenebitur quia ipsa capella pro abbatis arbitrio aut cadet aut stabit