Charter Document - 03153286

Charter Document - 03153286


Charter Number: 03153286
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Canonization
Date: 1241 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sanctissimo patri et domino reverendo [] dei gratia summo miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis devota oscula beatorum [] et amena miram suavis novitatis spirante fragrantiam qua sicut credo nares vestre iam afflantur miraculis scilicet beate memorie Eadmundi quondam Cant episcopi desiderio desideravi descendere et videre locum quo odor respirat Ego vero ad ecclesiam Pontin in qua reliquie eiusdem requiescunt accedens inveni et ex certa multorum relatione accepi quod quasi sit preciosa in conspectu domini mors dicti patris divina operante clementia ad declaranda sancti sui merita populis ad tumulum [suum con]fluentibus miraculorum frequentia publice manifestat Quorum assiduitas in tanta iam revelatur gloria quod apud exteras regiones sub [velamine ig]norantie non est passa teneri Unde michi talis ac tanta suborta est et exuberat exultatio quod linguam a laudibus divinis co[hibere] non poss[um] Ad pedes igitur sanctitatis vestre devotissime et humillime inclinatus obsecro quatinus tante tamque eximie sanctitatis archipresulem vestra dignetur sanctitas in sanctorum cathalogo numerare cum evidentissime et irrefragabiliter ipsius probent sanctitatem miracula que per ipsum ad ostensionem sanctitatis eius misericors dominus operatur Vitam et incolumitatem vestram conservet dominus ecclesie sue per tempora longiora