Charter Document - 03150309
Charter Number: | 03150309 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Taxation |
Date: | 1224 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f114v) |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos de voluntate et consensu in Cristo dilectorum filiorum abbatis et conventus de Thorre perpetuam vicariam in ecclesia de Shefber sic ordinasse videlicet quod vicarius quicumque pro tempore fuerit percipiat in dicta ecclesia totum alteragium preter garbas salvis tamen duabus marcis et dimidia dictis abbati et conventui de ipso alteragio et totam terram iacentem a parte australi ecclesie que pertinet ad ipsam ecclesiam et testamenta rationabilia dicto vicario legata Vicarius vero tenetur adquietare ecclesiam de sinodalibus episcopalibus et archidiaconalibus exactionibus consuetis et ipsam ecclesiam deservire cum uno socio Et ut hec nostra ordinatio rata et stabilis perpetuo conservetur presens scriptum sigilli nostri munimine duximus corroborandum Hiis testibus []