Charter Document - 03150308
Charter Number: | 03150308 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f103v) |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W miseratione divina Exoniensis episcopus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod intellecto tenore concessionis et collationis a nobili viro sicut a vero patrono domino R de Curtenay pro se et heredibus suis facte de prebenda de Asseclist dilectis in Cristo viris religiosis abbati et conventui de Thor in proprios usus habenda et possidenda cum suis pertinentiis perpetuo post cessionem sive decessionem magistri Thome eiusdem prebende possessoris eandem collationem sicut canonice facta est dictis viris religiosis abbati et conventui et domui predicte in proprios usus perpetuo possidendam ut superius expressum est auctoritate ordinaria misericorditer confirmamus salvo tamen in omnibus iure pontificali et archidiaconali si quod de iure debetur eo quod illi prebende cura animarum non sit annexa et salvo etiam servitio debito et antiquo capelle castri Exon quod consuevit fieri ex dicta prebenda In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem presentem paginam sigili nostri munimine duximus roborandam Dat apud Fynetun anno domini MCCXXXVII exeunte mensi Martis