Charter Document - 03150279
Charter Number: | 03150279 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1237 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos celebrate concilio apud Londoniam sub venerabili patre O dei gratia sancti Nicholay in carcere Tulliano diacono cardinali apostolice sedis legato audita constitutione de filiis proximo ministrantium edita et eiusdem [] constitutionis indulgencia super ea omnibus episcopis generaliter concessa habita deliberatione et tractatu diligenti super ecclesia de Upotery de consensu et voluntate procuratoris [] abbatis et conventus de Walle patronorum eiusdem ecclesie ordinasse secundum formam interpretationis et indulgencie eiusdem legati videlicet quod in eadem ecclesia vicarius constituatur curam habens animarum parochie qui onera eiusdem ecclesie ordinaria et consueta sustineat sine exceptione extra ordinaria vero proportione ipsum contingente Percipiat autem dictus vicarius omnes decimas minutas ecclesie et omnes obventiones altaris Habebit etiam prope ecclesiam domum competentem cum orto Residuum vero scilicet maiores decimas parochie cum dominico et domibus in dominico et aliis concessimus Ricardo de Warewyk nomine perpetui beneficii et provisionis sine cura animarum non obstante eo quod filius [est] aliquando ministrantis Cui quidem super portione ipsum contingente nullam ab aliquo temporibus suis molestiam volumus inferri Quod ut robur firmitatis perpetuum obtineat presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus magistro W precentore Exoniensi magistro R de Swind Henrico de Swynd et aliis