Charter Document - 03150272

Charter Document - 03150272


Charter Number: 03150272
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W divina miseratione Exoniensis episcopus salutem in domino Cum mota esset controversia inter priorem et conventum de Launcevaton ex una parte et W rectorem et Rogerum vicarium ecclesie de Sideham ex altera super decimis garbarum de Paneston Passemer tam de dominico quam de villenagio lis tandem inter eos amicabili compositione conquievit in hunc modum videlicet quod dicti prior et conventus annuatim percipient medietatem dictarum decimarum et rectores ecclesie de Sideham qui pro tempore fuerint medietatem aliam Idem vero rectores annuatim in festo beati Michaelis duodecim denarios pro bono pacis et quietis dictis priori et conventui exsolvent Nos vero dictam formam pacis ratam habentes episcopali auctoritate confirmamus eandem In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Dat apud Exoniam anno ab incarnatione domini millesimo CCXXXVI die Mercurii proximo post festum beate Fidis virginis