Charter Document - 03150267

Charter Document - 03150267


Charter Number: 03150267
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Report
Date: 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gracia illustri Anglorum regi domino Hybern duci Normann Aquitann et comiti Andeg W miseracione divina Exoniensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit celsitudo maiestatis regie quod die sancti Petri ad vincula venimus Plinton et litteras excellencie vestre constabulario et hiis qui in castro Plinton sunt ostendimus monentes attencius ut secundum regium mandatum castrum illud nobis restituerent Quod nullo modo facere voluerunt nec fecerunt Nos igitur cum militibus et servientibus omnibus qui aderant per octo dies continuos ibidem sumptibus nostris propriis moram facientes providimus quod nichil dampni interim per castellanos exterius factum fuit Et interim bellica machinamenta videlicet duos manganellas cum vicecomite fecimus Plinton deferri et scalas et quedam alia construi fecimus Septimo vero die plene congregatis militibus qui in comitatu fuerunt unacum vicecomite cum barones omnes illius comitatus sint in exercitu vestro et proposito mandato regio coram eis videlicet ut vicecomes una nobiscum provideret ne castellani ad malum faciendum egrederentur responderunt unanimiter se nec posse nec debere huiusmodi custodiam facere cum domini sui sint in exercitu vestro quibus sua debent servicia Et quia nec audebamus nec volebamus aliquo modo in tanto periculo negocium vestrum derelictum remanere presertim cum castrum illud munitissimum sit servientibus et armis et aliis apparatibus providimus communi consilio fidelium vestrorum ut vicecomes cum decem militibus et sexaginta servientibus triginta videlicet in equis et armis et triginta peditibus de quibus invenimus tres milites et quinque servientes ex parte nostra ibi moram faciant ad custodiam predictam faciendam Et quia sumptus de nostro proprio post octo dies ad illos exhibendos nobis non subpetebant provisum est communi consilio ut sumptus ad illos exhibendos caperentur de auxilio hominum in terris que fuerunt in manu Falconis in Devonia salvis vobis omnibus proventibus in predictis terris in reditibus bladis et instauras et aliis omnibus Hanc autem provisionem fecimus usque in quindecim dies donec regia maiestas significaverit quid inde fieri decreverit Et si nobis sumptus de nostris propriis subpeterent ad honorem vestrum conservandum nullo modo alienum peteremus auxilium De aliis vobis intimandis verba nostra posuimus in ore magistri Martini latoris presencium clerici nostri Conservet dominus celsitudinem regiam et honorem per tempora longa