Charter Document - 03150266

Charter Document - 03150266


Charter Number: 03150266
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum nobis dilucide constaret religiosos viros abbatem et conventum monasterii beati Nectani de Hertilond annuam pensionem quinque marcarum ab antiquo de ecclesia de Cnudston continue percepisse nos predicti monasterii paupertati paterna affectione levamen adhibere volentes et religionis ipsorum meritum attendentes predictam pensionem predictis viris religiosis sicut hactenus percipere consueverunt in perpetuum percipiendam quantum in nobis est concedimus et auctoritate episcopali confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Hertilond ix kal Septembris anno domini MCCXIIII et consecrationis nostre xx