Charter Document - 03150251
Charter Number: | 03150251 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Quoniam qui altario deserviunt de altario vivant et qui ecclesiasticis desudant laboribus ecclesiasticis debent remunerari retributionibus ideo ecclesiam de Wodebiry cum omnibus suis pertinenciis pie ac misericorditer ad sustentationem vicariorum ecclesie nostre Exoniensis a bone memorie H quondam Exoniensi episcopo predecessore nostro collatam eisdem vicariis auctoritate episcopali confirmamus cum omnibus pertinenciis et possessionibus ac libertatibus suis ut ab omni iurisdiccione ordinaria quieta sit et libera inperpetuum sicut idem H predecessor noster ordinavit prout in ipsius carta quam inspeximus continetur Ut igitur hec nostra confirmacio rata sit et stabilis eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri approbatione duximus roborare Dat apud Criditon quinto kal Iunii consecrationis nostre anno quarto Hiis testibus magistro M archidiacono Cornub magistro R de Winkelegh archidiacono Totton magistro Iohanne de Necton domino Willelmo capellano Iohanne canonico de Motesfont magistro Iohanne de Sancto Gorano Radulpho de Ilstington Beniamin clerico et aliis multis