Charter Document - 03150240
Charter Number: | 03150240 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hanc presentem paginam visuris vel audituris Willelmus miseratione divina Exoniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod nos divine caritatis intuitu indulgentias suprascriptas per diligentiam predecessorum nostrorum episcoporum Criditonensium et Exon diversis temporibus ecclesie sancte crucis et ipsius crucifixi genitricis semper virginis Marie de Criditon ad piam et perpetuam consolationem fidelium adquisitas quas oculis propriis inspeximus atque coram nobis recitari fecimus et sicut ex antiquis dicte ecclesie instrumentis veraciter suscepimus ipsas a summis pontificibus misericorditer fuisse confirmatas dictorum predecessorum nostrorum facta per omnia in hac parte illisa conservare volentes et perpetua permanere auctoritate nobis a domino credita dictas indulgentias necnon et sententiam quam memorati predecessores nostri in perturbatores seu violatores earundem provide tulerunt confirmamus Nos itaque de dei omnipotentis misericordia et omnium sanctorum meritis confisi gratiam gratie accumulare cupientes omnibus dicte ecclesie benefactoribus sive pie devotionis causa illam quocumque tempore visitantibus de iniuncta sibi penitentia quadraginta dies misericorditer relaxamus Et ne istud futuris temporibus aliquibus vertatur in dubium presentem paginam secundum consuetudinem temporis moderni sigilli nostri impressione duximus roborandam Dat Criditon anno gratie MCCXXXVI xii kal Ianuarii scilicet die sancti Thome apostoli