Charter Document - 03150237
Charter Number: | 03150237 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1241 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis W miseracione divina Exoniensis ecclesie minister humilis salutem in domino Quoniam omnes stabimus ante tribunal Cristi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu debeamus recolligere in celis Cum igitur passim omnibus in fructibus operum misericordie ex officio nobis iniuncto teneamur subvenire specialius tamen et uberius viris religiosis qui abnegantes salubriter semetipsos elegerunt in paupertate Cristo pauperi ad placitum famulari pietatis viscera in operibus caritatis aperire debemus Eapropter dilectis in Cristo filiis priori et monachis de Cuwik ibidem deo servientibus ad ampliationem victus eorum et ad uberiorem gratiam hospitalitatis sustinendam et ad cultum divinum ibidem ampliandum ecclesiam de Okementon divini amoris intuitu et de consensu capituli nostri cum omnibus pertinentiis suis et unacum capella castri contulimus et eas in proprios usus confirmamus salva tamen vicaria per nos ad presentationem dictorum prioris et monachorum in hunc modum taxata Ita scilicet quod vicarius qui pro tempore fuerit percipiet omnes obvenciones dicte ecclesie et capelle de dicto castro cum toto sanctuario earumdem hominibus et reditibus eorundem sedentium super dictum sanctuarium unacum curia domibus et decimis de dicto sanctuario provenientibus tam maioribus quam minoribus exceptis decimis garbarum totius parrochie et decimis garbarum hominum de dicto sanctuario tenentium et quadam area competenti extra dictam curiam ad quoddam horreum ad opus dictorum prioris et monachorum construendum salvis etiam dictis priori et monachis duabus marcis argenti per manum eiusdem vicarii qui pro tempore fuerit annuatim solvendis ad festum sancti Michaelis Prefatus vero vicarius qui pro tempore fuerit sustinebit omina onera debita et consueta episcopalia et archidiaconalia dictam ecclesiam et dictam capellam contingentia et singulis diebus per annum in dicta capella de castro faciet celebrare divina In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum unacum sigillo capituli nostri apponi fecimus Hiis testibus domino R de Winkelegh tunc decano ecclesie beati Petri Exon domino R de Istilton tunc ibidem precentore domino W de Molendinis tunc ibidem thesaurario domino R Albo tunc ibidem cancellario domino B archidiacono Exon domino I Rof archidiacono Cornub domino Th archidiacono Totton domino W archidiacono Barnastopol domino Th tunc domini episcopi capellano magistro W de Curiton tunc officiali domini B archidiaconi Exon Henrico de Well tunc domini episcopi clerico Rogero clerico dicti domini B archidiaconi et multis aliis In omnium predictorum testimonium prior de Cuwik et monachi ibidem deo servientes commune sigillum domus sue huic scripto apposuerunt