Charter Document - 03150227

Charter Document - 03150227


Charter Number: 03150227
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis et Henricus de Tracy salutem eternam in domino Noveritis quod licet quedam ordinatio et confirmatio super statuendo conventu in prioratu Barnastapolie inter me Henricum et priorem prioratus eiusdem intervenerit non sunt tamen dicti prior et monachi eiusdem loci ad statuendum conventum ibidem ab aliquo compellendi quousque dicti prior et conventus consecuti fuerint in usus proprios et pacifice possederint ecclesias Barn et Taustok exceptis vicariis secundum estimationem dioecesiani in predictis ecclesiis ordinandis cumque consecuti fuerint ecclesias memoratas dicti prior et monachi teneantur ad statuendum ibidem plenum conventum tresdecim monacorum et ex tunc presens scriptum ad sui defencionem contra hoc nullum robur obtineat firmitatis Valete