Charter Document - 03150223

Charter Document - 03150223


Charter Number: 03150223
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1214 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f114r)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit S dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem domini I regis Anglie admisisse dilectos filios abbatem et conventum de Thorr ad ecclesiam de Sefbir et eos in ea[m] canonice instituisse Et concessimus eisdem divine caritatis intuitu eandem ecclesiam in proprios usus ipsorum cum omnibus pertinentiis convertendam salva vicaria eiusdem ecclesie P capellano quoad vixerit preter viginti solidos quos idem P annuatim tenetur solvere memoratis abbati et conventui de Thorr Postquam autem idem P in fata decesserit liceat prefatis abbati et conventui de Thorr possessionem eiusdem vicarie nullius requisite assensu libere ingredi et pacifice possidere ita tamen quod faciant per secularem capellanum divina officia ministrari in eadem ecclesia salva in omnibus Exoniensis ecclesie dignitate et salvo iure nostro et successorum et officialium nostrorum Et ut hec donatio nostra rata et stabilis et illibata inperpetuum perseveret eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione episcopali auctoritate confirmavimus Hiis testibus