Charter Document - 03150208
| Charter Number: | 03150208 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod hec est amicabilis compositio facta inter dominum H[enricus] Exoniensem episcopum et I priorem et conventum de Plinton super ecclesia sancti Gerent videlicet quod idem episcopus et successores eius Exonienses episcopi post eum plenum ius habebunt in perpetuum conferendi cuicumque voluerint totam decimam domini sui tam de frugibus quam de rebus aliis ad predictam ecclesiam spectantibus et preterea meditatem decimarum omnium et obventionum omnium altaris ex parrochia provenientium Predicti vero I prior et conventus de Plinton cum omni integritate percipient aliam medietatem decimarum parrochie tam in decimis frugum quam rerum aliarum cum medietate omnium obventionum altaris in usus suos in perpetuum convertendam Dominus vero episcopus et successores eius capellanum invenient qui ecclesie deserviat et episcopis de onere ecclesie respondeat Et idem capellanus iuratoriam prestabit cautionem dictis priori et conventui quod prenominatam portionem illorum quantum est in eo est ad usus eorum fideliter custodiet et cum omni integritate eis persolvet Et ut hec compositio rata in perpetuum permaneat tam sigillis eiusdem H episcopi et capituli Exon quam prioris et conventus Plimton utrobique est corroborata Facta autem est hec compositio apud sanctum Germanum viii Idus Iulii pontificatus H[enricus] Exoniensis episcopi anno nono Hiis testibus Ang priore sancti Germani magistro H de Warw magistro H de Wilt canonicis Exon Roberto de Ilstinton canonico Plint magistro W Paz Serlone capellano magistro G de Sutt Iohanne de Gloec Gilberto clerico
