Charter Document - 03150203

Charter Document - 03150203


Charter Number: 03150203
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre perveniat notitiam quod nos divine pietatis intuitu confirmamus ecclesie sancte Marie de Montisburgo et monachis ibidem deo servientibus ius advocationis capelle sancti pancratii quod venerabiles predecessores nostri R et B quondam Exonienses episcopi eis recognaverunt et scriptis suis autenticis confirmaverunt Ad hec autem puro caritatis intuitu concessimus ipsis monachis ad piam ipsorum sustentationem xx solidos a vicario eiusdem capelle quicumque pro tempore fuerit annuatim in proprios usus percipiendos salvo iure et consuetudine episcopali in omnibus Ut igitur hec confirmatio nostra et concessio rata et firma in perpetuum permaneat presentis scripti serie et sigilli nostri appositione roboramus Dat Landewiteton in Cornubia ii non Septembris pontificatus nostri anno tertio His testibus Waltero priore de Lanstavaton Iohanne archidiacono Exon magistro Benedicto Eborac magistro Waltero de Lincis magistro Radulfo Toton Philippo capellano Willelmo clerico de Svindon Gregorio capellano pontis Exon magistro Henrico de Brideport Willelmo capellano de Brideton et multis aliis