Charter Document - 03150191

Charter Document - 03150191


Charter Number: 03150191
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos caritatis intuitu concessisse et in perpetuam elemosinam donasse deo et ecclesie beati Petri Exon ad eius reparationem duas marcas argenti ex ecclesia de Lanuthinoch nomine pensionis annuatim percipiendas ad festum sancti Michaelis unam marcam et ad pascha unam marcam statuentes quod decedente Herveio eiusdem ecclesie vicario ecclesia illa cum omnibus pertinentiis suis ad reparationem dicte Exon ecclesie in perpetuum convertatur Volumus etiam ut quicumque huius operis custos extiterit huius redditus administrationem per manum nostram vel successorum nostrorum episcoporum Exoniensium accipiat salvis duabus marcis tantum servitio capellani ibidem ministrantis assignatis salvo etiam nobis et successoribus nostris iure episcopali in omnibus Ut igitur hec concessio et donatio nostra rata et inconcussa perpetuis temporibus permanent eam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmavimus Dat Exon ix kal Iunii pontificatus nostri anno undecimo Hiis testibus G Cornub et H Exon archidiaconis A thesaurario W de Syind magistro Aluredo magistro H de Warwich Ricardo filio Drogonis Alano de Furn magistro Milone magistro Ysaac et multis aliis