Charter Document - 03150189
Charter Number: | 03150189 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1194 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcous et capitulum beati Petri Exon eternam in domino salutem Cum semper pium sit et salubre humane conditionis imperfectioni et impotentie studio pietatis subvenire tunc maxime precipue devotionis meritum pie completur et laudabiliter cum iuste decedentium voluntati utilitati etiam et necessitati prudenti providetur industria Inde est quod ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos communi consilio nostro et unanimi assensu intuitu pietatis decrevimus de communia canonicorum ecclesie nostre decedentium talem dispensationem deinceps inviolabiliter observari scilicet quod quilibet canonicus ecclesie nostre in extremis agens ad supplementum testamenti sui communie proximi anni post decessum eius liberam in omnibus habeat dispositionem ita quod eam quibus et in quos usus pios voluerit integre poterit assignare Preterea si canonicus decedens vicarium habeat idem vicarius in servitio ecclesie remaneat per annum defuncti de prebenda sicut solebat viginti solidos percepturus Si vero nullum habeat ad libitum decedentis cum assensu capituli idoneus subrogetur Ad hec autem provida deliberatione statuimus ut cum quispiam canonicus Exoniensis ecclesie extiterit die quo stallum in choro et locum in capitulo sortitus fuerit communam suam quantum ad diem illum pertinet integre habeat Et ut hec dispensationis nostre dispositio rata et inconcussa imperpetuum permanent eam presentis scripti attestatione et sigillorum nostrorum appositione confirmavimus Hiis testibus W archidiacono Cornub magistro Roberto de Anch H de Melewis Serlone Marco A de Fornellis H precentore Turstano magistro Aluredo Ricardo filio Drogonis Ricardo de Baggetorr Rogero de Scaccis magistro H de Warwich magistro W de Linciis magistro W de Cain magistro Milone magistro W de Sutton magistro W de Axemuth Gileberto et Benedicto clericis et multis aliis