Charter Document - 03150185

Charter Document - 03150185


Charter Number: 03150185
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1204 - 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum controversia verteretur inter dominum Exoniensem et capitulum suum ex una parte et dominum Cicestrensem et capitulum suum ex altera super subiectione ecclesie sive capellanie de Boseham quam ecclesiam Cicestrensem sibi lege dioecesana subiectam sicut et alias ecclesias dioecesis sue asserebat tandem mediante Eustacius Elyense episcopo eadem controversia in hunc modum amicabiliter est sopita Ecclesia sive capellania de Boseham cum omni populo suo et ministris suis in possessionibus et pertinentiis eius in Cicestrensi dioecesi constitutis plene subdita erit ecclesie Cicestrensi lege dioecesana exceptis solis canonicis eiusdem ecclesie de quibus sic provisum est et ordinatum Dominus Exoniensis libere prebendas conferet et canonicos installabit non requisite consensu vel auctoritate ecclesie vel episcopi Cicestrensis Item canonici ex eo quod canonici cautionem obedientie non exponent ecclesie aut episcopo Cicestrensi venient tamen ad sinodum episcopi Cicestrensis Siquid corrigendum fuerit circa personam alicuius canonicorum ad ammonitionem ecclesie Cicestrensis dominus Exoniensis faciet illud corrigi et emendari Si vero idem episcopus hoc infra competentem terminum non emendaverit ecclesia Cicestrensis manum apponet Si vero actio civilis et mere personalis inter eosdem canonicos invicem mota fuerit iurisdictio erit domini Exoniensis ita ut si causam illam infra competentem terminum iudicialiter sive amicabiliter terminare pretermiserit exinde ad Cicestr[ensem] iurisdictio pertinebit Si vero canonicus agat criminaliter adversus canonicum sive actione in rem aut quecumque alia persona sive civiliter sive criminaliter agat adversus canonicum iurisdictio ad Cicestr[ensem] spectabit Si vero aliquis canonicorum ministraverit ibi populo curam habens animarum quamdiu sic ministrabit erit obediens ecclesie Cicestrensi sicut et alii ministrantes et curam animarum habentes Pro delicto non canonici suspendi poterit prefata ecclesia de Boseham auctoritate Cicestrensis ecclesie sed non pro delicto canonici Numerus canonicorum in senario stabit Canonicus habens prebendam suam ex obventionibus parrochie de Boscham semel in anno archidiaconum Cicestrensem si eidem archidiacono placuerit procurabit Ad maiorem huius amicabilis compositionis firmitatem Exoniensis episcopus et capitulum suum sigilla sua presenti scripto apposuerunt una cum sigillo Eustacius Elyensis episcopi quo mediante pax formata est