Charter Document - 03150171

Charter Document - 03150171


Charter Number: 03150171
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1187 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes divina miseratione Exoniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Sicut ex instrumentis abbatis et monachorum sancte Marie sanctique Petri super Divam indubitanter cognovimus Rogerius de Valletorta et Radulfus filius eius quorum cartas apud sanctum Petrum super Divam inspeximus et audivimus dederunt monachis de Moberia et abbatie sancte Marie sanctique Petri super Divam ecclesiam sancti Stephani de Chircheton cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus post decessum Philippi persone eiusdem ecclesie libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam possidendam Cum vero apud eandem abbaciam essemus et Rogerius predicti Radulfi filius presens adesset nec in aliquo contradixisset visis et auditis cartis eorum quas super prefata ecclesia habebant abbas et monachi prenominatam ecclesiam sancti Stephani in protectionem domini pape appellantes posuerunt nobis ex parte domini pape prohibentes ne aliquem nisi per ipsos in eadem ecclesia reciperemus cum eam vacare contigisset Concesserunt etiam ecclesiam beati Georgii martiris de Moberia quam pacifice possident cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus sicut in cartis eorum continetur Quod scimus loquimur quod vidimus testamur quia nostri officii est veritati testimonium perhibere His testibus Roberto abbate Fordens Galtero capellano magistro Willelmo de Axamua magistro Milone de Tornecumba Roberto Russello de Buniel Willelmo de Roc Rogero camerario Ricardo pincerna et aliis