Charter Document - 03150166
Charter Number: | 03150166 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exemption, Confirmation |
Date: | 1188 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
I dei gratia episcopus Exoniensis omnibus ad quos presens carta pervenerit in Cristo salutem Noverit universitas vestra quod Willelmus episcopus quartus predecessor noster sicut ex carta ipsius et ex testimonio multorum cognovimus dedit et concessit ecclesie beati Petri Plimton sexaginta solidos de prebenda cuiuscumque canonici Exoniensis ecclesie sive defuncti sive ad ordinem religionis conversi Hanc vero donationem successor ipsius bone memorie Robertus episcopus ratam habuit et carta sua confirmavit Insuper de dono liberalitatis sue intuitu pietatis viginti solidos superaddidit ut deinceps Plimton ecclesia in obitu cuiuscumque canonici Exoniensis ecclesie sive in conversione eius ad religionem quattuor libras de prebenda ipsius canonici quattuor terminis quibus prebende reddi solent percipere debeat Robertus vero secundus pie recordationis episcopus predictam donationem quattuor librarum ratam habuit et carta sua confirmavit Bartholomeus quoque bone memorie episcopus successor eius prefatam donationem quattuor librarum ratam habuit et carta sua confirmavit Nos vero que a predecessoribus nostris venerabilibus episcopis rite facta sunt perpetua stabilitate permanere volentes memoratam donationem quattuor librarum Plimton ecclesie presenti carta et impressione sigilli nostri ut inconcussa permaneat confirmamus His testibus Iohanne archidiacono Exon magistro Rogero archidiacono Bardestap magistro Ivone magistro Bernardo Gilleberto Basset magistro Reginaldo magistro Milone M priore Plimton et Hugone et Roberto et Savarico canonicis et multis aliis