Charter Document - 03150159
Charter Number: | 03150159 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I divina miseratione dictus episcopus Exoniensis salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra nos diligenter inspexisse cartas Willelmi filii Radulfi et Albre uxoris eius ex quibus manifeste perpendimus ipsos totum ius quod habuerant in ecclesia de Cadebiri vel quod alicui conferre potuerant contulisse monasterio sancti Nicholai Exon et monachis ibidem deo servientibus cum terris decimis domibus et omnibus obventionibus ad eandem pertinentibus pro amore dei et pro salute animarum omnium predecessorum et successorum suorum in puram et perpetuam elemosinam Horum autem donationem [ratam] habuit predecessor noster B bone memorie quondam episcopus Exoniensis in pleno sinodo apud Exoniam ipsos etiam monachos sancti Nicholai ad presentationem predicti Willeimi filii Radulfi et Albrede uxoris sue in eandem elemosinam recepit Walterus quoque filius Willelmi et heres donationem patris et matris sue gratam habens eam carta sua corroboravit Nos autem ex tantorum virorum scriptis fide concessis [donum] illorum rationabile volentes stabile et inconcussum permanere ne de cetero presumptione aliqua revocari possit irritum illud scripti nostri auctoritate et sigilli nostri appositione [con]firmamus Hiis testibus Gardino priore de Brunnimora Thoma precentore [magistro Hen]rico London Bemardo et Ricardo capellanis magistro Reginaldo magistro Willelmo de Axemuth Gilberto Basseth magistro Iohanne magistro Iohanne magistro Milone magistro Nicholao de Lidford et Ricardo et Roberto [filiis] eius et multis aliis