Charter Document - 03150149
Charter Number: | 03150149 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1187 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presens scriptura pervenerit Iohannes dei gratia Exoniensis ecclesie minister salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod nos divino intuitu et pro honore Exoniensis ecclesie ad cuius honestatem et promotionem summopere providendam sicut debemus summam gerimus devotionem eidem ecclesie ad commune meliorationem et servicii sustentationem in perpetuam elemosinam concessimus et donavimus ecclesiam de Egloscruc in Cornubia in manerio nostro de Poltona cum capellis [] omnibus pertinentiis suis libere et plenarie et integre perpetuo possidendam Hanc autem donationem nostram assensu Willelmi Lumbardi tunc persone eiusdem ecclesie fecimus qui eam quantum ad ipsum pertinebat commune Exoniensis ecclesie simpliciter et absolute conferri et assignari desideravit et postulavit Ob hoc autem nullo tempore numerus prebendarum augebitur sed annuente domino per augmentum commune decor domus dei ampliabitur et que ad divina pertinent competentius adimplebuntur Et ut hec rata semper et inconcussa permaneant presenti scripto et sigilli nostri appositione ea confirmavimus Hiis testibus Galtero archidiacono Cornub Thoma archidiacono Barnastapol magistro Iohanne thesaurario Bernardo precentore magistro Baldwino Pagano capellano Radulfo de Hospitali magistro Roberto de Hanca Ricardo Briwerre Turstino Petro Picot Petro filio Ricardi Alano de Fumell