Charter Document - 03150147
Charter Number: | 03150147 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes divina miseratione Exoniensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod nos ob venerationem sancte crucis et ad preces dilectorum filiorum nostrorum canonicorum Criditon ecclesie concessimus et donavimus eidem ecclesie et eisdem canonicis decimam totius feni nostri et omnium molendinorum nostrorum manerii de Criditon in puram et perpetuam elemosinam ad panem commune eiusdem ecclesie inperpetuum Ita tamen quod dictorum canonicorum unanimi consensu predictas decimas feni et molendinorum concessimus magistro Miloni clerico nostro et eiusdem ecclesie canonico de prenominatis canonicis nomine commune quoad vixerit tenendas solvendo inde annuatim viginti denarios in duobus terminis scilicet ad natale domini decem denarios et in festo sancti Iohannis baptiste decem denarios Defuncto vero prefato Milone sepedicte decime ad panem commune plenarie et quiete redibunt Et ut hec nostra concessio omni tempore rata et inconcussa permaneat ne malignantium versutiis infirmari vel temeraria cuiusquam presumptione de cetero possit in irritum revocari nos ipsam presentis pagine auctoritate et sigilli nostri appositione dignum duximus corroborare Hiis testibus Gilberto archidiacono Toton magistro Petro Picot magistro Reginaldo magistro Alexandro magistro Willelmo de Axemuth Roberto London Serlone de Peinton Stephano de Boseham Ricardo persona Willelmo Vincelin Ricardo de Croylande Iohanne Lambrict Ricardo de Aldintone Nicholao de Helleston Henrico capellano Rogero camerario Roberto dispensatore et aliis