Charter Document - 03140562
| Charter Number: | 03140562 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1240 - 1241 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quinto facta est recognitio coram domino Willelmo de Eboraco et domino Gilberto de Prestone et domino Rogero de Turkylleby et aliis domini Regis fidelibus apud Hunt[ingdoniam] Totus comitatus Hunt[ingdonie] recordatur quod Abbas Rameseie debet placitare omnia brevia sua et omnia placita de tenentibus suis que sunt infra banleucam suam Ita quod nec Justiciarius domini Regis nec Vicecomes nec aliquis ex parte domini Regis ibi debet intrare ad predicta placita Et quod idem Abbas debet constituere Justiciarios pro voluntate sua ad predicta placita placitanda Et quod ista libertate usus est Abbas Rameseie et omnes antecessores sui a tempore cujus nec extat memoria Dicunt etiam quod idem Abbas debet habere omnia brevia que tangunt eandem bancleucam et quod debent ei liberari per manus Justiciar[ii] Hec predicta possunt inveniri in Rotulis Willelmi de Eboraco de itinere suo et sociorum Itinera in Comitatu Huntyd[onie] anno regni Henrici filii Regis Johannis vicesimo quinto Totus Comitatus Hunt[ingdonie] recordatur
Markups
Names Markup:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quinto facta est recognitio coram domino Willelmo de Eboraconame et domino Gilberto de Prestonename et domino Rogero de Turkyllebyname et aliis domini Regis fidelibus apud Hunt[ingdoniam] Totus comitatus Hunt[ingdonie] recordatur quod Abbas Rameseiename debet placitare omnia brevia sua et omnia placita de tenentibus suis que sunt infra banleucam suam Ita quod nec Justiciarius domini Regisname nec Vicecomesname nec aliquis ex parte domini Regis ibi debet intrare ad predicta placita Et quod idem Abbasname debet constituere Justiciariosname pro voluntate sua ad predicta placita placitanda Et quod ista libertate usus est Abbas Rameseiename et omnes antecessores sui a tempore cujus nec extat memoria Dicunt etiam quod idem Abbasname debet habere omnia brevia que tangunt eandem bancleucam et quod debent ei liberari per manus Justiciar[ii]name Hec predicta possunt inveniri in Rotulis Willelmi de Eboraconame de itinere suo et sociorum Itinera in Comitatu Huntyd[onie] anno regni Henrici filii Regis Johannis vicesimo quinto Totus Comitatus Hunt[ingdonie] recordatur
