Charter Document - 03140560

Charter Document - 03140560


Charter Number: 03140560
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1275
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Abbas de Rameseya attachiatus fuit ad respondendum Radulpho de Rypton Hugoni Bertelot Nicholao de Bocland Johanni in [the] Hirne Hugoni Russel Ivoni filio Walteri Willelmo de Rameseya Brithwoldo filio Henrici Nicholao filio Hugonis Stephano filio Roberti Thome filio Humfridi Nicholao filio Johannis et Thome filio Simonis hominibus Abbatis de Rameseye de manerio de Kynges Rypton quod fuit de antiquo dominico corone Regis de placito quare cum prefati homines terras et tenementa sua in dicto manerio per servitia certa tenere debeant et ipsi et antecessores eorum temporibus quibus predictum manerium fuit in manibus predecessorum Regis Regum Anglie tenementa illa per hujusmodi servitia pacifice tenere consueverunt que etiam servitia ipsi parati sunt facere eidem Abbati prout ipsi et eorum antecessores pro eisdem tenementis facere consueverunt idem Abbas predictos tenentes ita graviter et enormiter distringit ad alias consuetudines et alia servitia pro dictis tenementis ei faciendas quod ea occasione terras et tenementa sua ibidem relinquere compelluntur ac insuper ipsos homines et averia eorum in mercatis et locis aliis extra libertatem manerii predicti capi fecit et a restari et alia enormia eis intulit ad damnum ipsorum hominum centum librarum et contra pacem et cetera Et unde idem homines per attornatum suum queruntur quod cum antecessores sui tempore Henrici Regis proavi domini Regis nunc tenere consueverunt terras suas per certa servitia videlicet pro qualibet virgata terre quinque solidos per annum et pro relevio suo post mortem antecessorum suorum de qualibet virgata terre duos solidos et sex denarios et pro majori tenemento majus et pro minori tenemento minus et pro dando tallagio quotiens dominus Rex talliat alia maneria sua per certum tallagium per taxationem parium suorum pro omnimodis servitiis tantum Predictus Abbas ipso distringit ad alias consuetudines et diversa alia servitia facienda alio modo quam deberent vel facere consueverunt unde dicunt quod deteriorati sunt et damnum habent ad valentiam centum librarum Et predictus Abbas venit et defendit vim et injuriam quando et cetera Et dicit quod tempore dicti domini Henrici Regis proavi domini Regis nunc fuerunt predecessores sui Abbates de Rameseye in seisina de manerio Rypton Et quod antecessores predictorum hominum tunc temporis non tantum fecerunt predictis predecessoribus suis predicta servitia immo illa et plura alia videlicet pro qualibet virgata terre viginti et quinque denarios per annum et pro relevio post mortem antecessorum suorum de qualibet virgata terre quinque solidos et pro merchetto filiarum suarum pro qualibet filia quando maritari debet quinque solidos et pro minori terra minus servitium prout accidere contigerit Et pro leuerwit de filiabus de qualibet filia super hoc convicta duos solidos vel minus si paupertas exposcat Et pro una operatione in qualibet septimana a festo Sancti Michaelis usque Gulam Augusti ad quodcumque opus preceptum fuerit per sum monitionem de unoquoque eorum faciendum Et pro facienda arura qualibet die Veneris inter predictos festum Sancti Michaelis et Gulam Augusti cum tot capitibus quot habent in caruca Et qualibet carruca arabit unam sellionem sicut jacet Et hoc nisi festum impediat Et tunc per totum annum computabitur unum festum domino et aliud predictis hominibus exceptis quindecim diebus in festo Natalis Domini et octo diebus in Pascha et octo diebus in Pentecosten in quibus non arabunt Nec aliud genus operis facient sed quodcumque genus operis facere debeant preterquam in bosco operari debent quolibet die ab ortu solis usque ad occasum Et pro falcura facienda in prato de Haycroft ita quod quando pratum illud falcabunt tota villata habebit de bursa Abbatis octo denarios ad potationem ut dicitur Scotale Et si discordia vel transgressio aliqua inter ipsos fiat ibidem emende fiant inter ipsos et Abbas inde percipiet misericordiam Et uno die quando falcabunt predictum pratum quilibet eorum habebit unum fessiculum herbe ligatum ligamine de herba quantum poterit levare super hastam falcis sue Ita quod si hasta frangatur pro ponderositate herbe non inde occasione abitur sed amittet herbam Item predicti homines tassare debent colligere et cariare fenum in curiam Abbatis Et pro tribus operationibus a quolibet eorum factis in qualibet septimana a Gula Augusti usquequo blada reponantur in horrea Sed non facient auram quamdiu messis duraverit Item ad precariam autumni veniat quilibet qui falcam portare possit tam terram tenentes quam alii preter uxores eorum et habebit unusquisque eorum unum panem carnem et cervisiam Sed ad unum diem qui dicitur Lovebone inveniat quilibet eorum unum hominem ad metendum custu suo proprio Item a tempore quo blada plenaria fuerint adunata usque ad festum Sancti Michaelis operationes facient eo modo sicut post festum Sancti Michaelis Et quandocumque aliquis eorum opus fecerit infra villam ibit ad denarium suum ad domum suam propriam et postea redibit ad opus suum Item facere debent sectam ad curiam dicti Abbatis in manerio predicto de tribus septimanis in tres septimanas ad summam trium dierum precedentium Ad quas curias si aliquis eorum fuerit amerciatus dabit misericordiam secundum quantitatem delicti Debent etiam talliari quando dominus Rex talliat burgos suos et maneria sua et hoc per sacramentum parium suorum Item dabunt communiter pro prato quatuor solidos et tres denarios et obolum unde duo denarii levari debent de Johanne Stalker et residuum levari debet de omnibus in villa qui pratum habent Facient etiam unam precariam carucarum ad cibum predicti Abbatis Item quelibet acra terre que vocatur Herilond dabit per annum unum quadrantem quando seminatur Item pro quolibet proco suo qui est unius anni vel amplius dabit unum denarium Et de porco dimidii anni unum obolum licet pasci fuerint de grano Item de quolibet cotmanno de tribus cotmannis quatuor denarios per annum et qualibet septimana unam operationem Item nulli filii predictorum hominum debent promoveri ad ordines sine licentia predicti Abbatis Nec aliqui hominum predictorum recedere possent a predicto manerio sine licentia predicti Abbatis Et quod antecessores predictorum hominum tempore Regis predicti et ante et post hujusmodi servitia facere consueverunt predecessoribus predicti Abbatis et non predictas consuetudines et servitia tantum que predictis homines proponunt Ponunt se super patriam Et predicti homines similiter Ideo preceptum est Vicecomiti quod venire faciat in octavis Sancti Hillarii ubicumque et cetera duodecim et cetera per quos et cetera et qui nec et cetera ad recognoscendum in forma predicta qui tam et cetera Postea a die Pasche in tres septimanas anno quarto apud Westmonasterium venerunt Juratores Qui dicunt super sacramentum suum quod predicti homines de Kingesrypton et omnes antecessores sui tamquam homines predicti manerii a tempore predicti Regis Henrici proavi domini Regis nunc et ante et post semper facere consuerverunt omnia predicta servitia que predictus Abbas prius monstravit Et quod idem Abbas et omnes predecessores sui Abbates de Rameseie a tempore predicto fuerunt in seisina de predictis servitiis et consuetudinibus de hominibus et antecessoribus suis predictis Excepto tamen uno articulo quod si homines predicti in prato discordarent vel aliqua transgressio fieret ibidem inter eos bene licebit eis inter se inde concordiam facere absque hoc quod dictus Abbas aliquam misericordiam inde percipiat Et ideo consideratum est quod predicti homines et hii qui de eisdem hominibus exient predicta servitia et consuetudines de cetero faciant predicto Abbati et successoribus suis Abbatibus de Rameseie in perpetuum Et ipsi homines in misericordia et cetera Et super hoc habet idem Abbas breve de judicio directum Vicecomiti ad distringendum predictos homines ad faciendum de cetero dicto Abbati predictas consuetudines et servitia quotiens et cetera Et etiam ad inquirendum que damna dictus Abbas habuit eo quod dicti homines deduxerunt ei facere predictas consuetudines et servitia a tempore quo primum placitum motum fuit inter eos in curia Regis coram Rege usque cujus data est apud Westmonasterium vicesimo die Novembris anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici quinto sub testimonio R[aduplhi] de Hengham Et quod haberet inquisitionem inde factam coram Rege [] ubicumque [] a die Sancti Hillarii in quindecim dies []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Abbas de Rameseyaname attachiatus fuit ad respondendum Radulpho de Ryptonname Hugoni Bertelotname Nicholao de Boclandname Johanni in [the] Hirnename Hugoni Russelname Ivoni filio Walteriname Willelmo de Rameseyaname Brithwoldo filio Henriciname Nicholao filio Hugonisname Stephano filio Robertiname Thome filio Humfridiname Nicholao filio Johannisname et Thome filio Simonis hominibus Abbatis de RameseyenameAbbatisname de Rameseye de manerio de Kynges Rypton quod fuit de antiquo dominico corone Regis de placito quare cum prefati homines terras et tenementa sua in dicto manerio per servitia certa tenere debeant et ipsi et antecessores eorum temporibus quibus predictum manerium fuit in manibus predecessorum Regis Regum Anglie tenementa illa per hujusmodi servitia pacifice tenere consueverunt que etiam servitia ipsi parati sunt facere eidem Abbatiname prout ipsi et eorum antecessores pro eisdem tenementis facere consueverunt idem Abbasname predictos tenentes ita graviter et enormiter distringit ad alias consuetudines et alia servitia pro dictis tenementis ei faciendas quod ea occasione terras et tenementa sua ibidem relinquere compelluntur ac insuper ipsos homines et averia eorum in mercatis et locis aliis extra libertatem manerii predicti capi fecit et a restari et alia enormia eis intulit ad damnum ipsorum hominum centum librarum et contra pacem et cetera Et unde idem homines per attornatum suum queruntur quod cum antecessores sui tempore Henrici Regis proavi domini Regisname nunc tenere consueverunt terras suas per certa servitia videlicet pro qualibet virgata terre quinque solidos per annum et pro relevio suo post mortem antecessorum suorum de qualibet virgata terre duos solidos et sex denarios et pro majori tenemento majus et pro minori tenemento minus et pro dando tallagio quotiens dominus Rexname talliat alia maneria sua per certum tallagium per taxationem parium suorum pro omnimodis servitiis tantum Predictus Abbasname ipso distringit ad alias consuetudines et diversa alia servitia facienda alio modo quam deberent vel facere consueverunt unde dicunt quod deteriorati sunt et damnum habent ad valentiam centum librarum Et predictus Abbasname venit et defendit vim et injuriam quando et cetera Et dicit quod tempore dicti domini Henrici Regis proavi domini RegisnameRegisname nunc fuerunt predecessores sui Abbates de Rameseyename in seisina de manerio Rypton Et quod antecessores predictorum hominum tunc temporis non tantum fecerunt predictis predecessoribus suis predicta servitia immo illa et plura alia videlicet pro qualibet virgata terre viginti et quinque denarios per annum et pro relevio post mortem antecessorum suorum de qualibet virgata terre quinque solidos et pro merchetto filiarum suarum pro qualibet filia quando maritari debet quinque solidos et pro minori terra minus servitium prout accidere contigerit Et pro leuerwit de filiabus de qualibet filia super hoc convicta duos solidos vel minus si paupertas exposcat Et pro una operatione in qualibet septimana a festo Sancti Michaelis usque Gulam Augusti ad quodcumque opus preceptum fuerit per sum monitionem de unoquoque eorum faciendum Et pro facienda arura qualibet die Veneris inter predictos festum Sancti Michaelis et Gulam Augusti cum tot capitibus quot habent in caruca Et qualibet carruca arabit unam sellionem sicut jacet Et hoc nisi festum impediat Et tunc per totum annum computabitur unum festum dominoname et aliud predictis hominibusname exceptis quindecim diebus in festo Natalis Domini et octo diebus in Pascha et octo diebus in Pentecosten in quibus non arabunt Nec aliud genus operis facient sed quodcumque genus operis facere debeant preterquam in bosco operari debent quolibet die ab ortu solis usque ad occasum Et pro falcura facienda in prato de Haycroft ita quod quando pratum illud falcabunt tota villata habebit de bursa Abbatisname octo denarios ad potationem ut dicitur Scotale Et si discordia vel transgressio aliqua inter ipsos fiat ibidem emende fiant inter ipsos et Abbasname inde percipiet misericordiam Et uno die quando falcabunt predictum pratum quilibet eorum habebit unum fessiculum herbe ligatum ligamine de herba quantum poterit levare super hastam falcis sue Ita quod si hasta frangatur pro ponderositate herbe non inde occasione abitur sed amittet herbam Item predicti homines tassare debent colligere et cariare fenum in curiam Abbatisname Et pro tribus operationibus a quolibet eorum factis in qualibet septimana a Gula Augusti usquequo blada reponantur in horrea Sed non facient auram quamdiu messis duraverit Item ad precariam autumni veniat quilibet qui falcam portare possit tam terram tenentes quam alii preter uxores eorum et habebit unusquisque eorum unum panem carnem et cervisiam Sed ad unum diem qui dicitur Lovebone inveniat quilibet eorum unum hominem ad metendum custu suo proprio Item a tempore quo blada plenaria fuerint adunata usque ad festum Sancti Michaelis operationes facient eo modo sicut post festum Sancti Michaelis Et quandocumque aliquis eorum opus fecerit infra villam ibit ad denarium suum ad domum suam propriam et postea redibit ad opus suum Item facere debent sectam ad curiam dicti Abbatisname in manerio predicto de tribus septimanis in tres septimanas ad summam trium dierum precedentium Ad quas curias si aliquis eorum fuerit amerciatus dabit misericordiam secundum quantitatem delicti Debent etiam talliari quando dominus Rexname talliat burgos suos et maneria sua et hoc per sacramentum parium suorum Item dabunt communiter pro prato quatuor solidos et tres denarios et obolum unde duo denarii levari debent de Johanne Stalker et residuum levari debet de omnibus in villa qui pratum habent Facient etiam unam precariam carucarum ad cibum predicti Abbatis Item quelibet acra terre que vocatur Herilond dabit per annum unum quadrantem quando seminatur Item pro quolibet proco suo qui est unius anni vel amplius dabit unum denarium Et de porco dimidii anni unum obolum licet pasci fuerint de grano Item de quolibet cotmanno de tribus cotmannis quatuor denarios per annum et qualibet septimana unam operationem Item nulli filii predictorum hominum debent promoveri ad ordines sine licentia predicti Abbatis Nec aliqui hominum predictorum recedere possent a predicto manerio sine licentia predicti Abbatisname Et quod antecessores predictorum hominum tempore Regis predicti et ante et post hujusmodi servitia facere consueverunt predecessoribus predicti Abbatisname et non predictas consuetudines et servitia tantum que predictis homines proponunt Ponunt se super patriam Et predicti homines similiter Ideo preceptum est Vicecomitiname quod venire faciat in octavis Sancti Hillarii ubicumque et cetera duodecim et cetera per quos et cetera et qui nec et cetera ad recognoscendum in forma predicta qui tam et cetera Postea a die Pasche in tres septimanas anno quarto apud Westmonasteriumlocation venerunt Juratores Qui dicunt super sacramentum suum quod predicti homines de Kingesrypton et omnes antecessores sui tamquam homines predicti manerii a tempore predicti Regis Henrici proavi domini Regisname nunc et ante et post semper facere consuerverunt omnia predicta servitia que predictus Abbas prius monstravit Et quod idem Abbasname et omnes predecessores sui Abbates de Rameseiename a tempore predicto fuerunt in seisina de predictis servitiis et consuetudinibus de hominibus et antecessoribus suis predictis Excepto tamen uno articulo quod si homines predicti in prato discordarent vel aliqua transgressio fieret ibidem inter eos bene licebit eis inter se inde concordiam facere absque hoc quod dictus Abbasname aliquam misericordiam inde percipiat Et ideo consideratum est quod predicti homines et hii qui de eisdem hominibus exient predicta servitia et consuetudines de cetero faciant predicto Abbatiname et successoribus suis Abbatibus de Rameseiename in perpetuum Et ipsi homines in misericordia et cetera Et super hoc habet idem Abbasname breve de judicio directum Vicecomitiname ad distringendum predictos homines ad faciendum de cetero dicto Abbatiname predictas consuetudines et servitia quotiens et cetera Et etiam ad inquirendum que damna dictus Abbasname habuit eo quod dicti homines deduxerunt ei facere predictas consuetudines et servitia a tempore quo primum placitum motum fuit inter eos in curia Regis coram Regename usque cujus data est apud Westmonasterium vicesimo die Novembris anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici quintodateRegisname Edwardi filii Regis Henrici quinto sub testimonio R[aduplhi] de Henghamname Et quod haberet inquisitionem inde factam coram Regename [] ubicumque [] a die Sancti Hillarii in quindecim dies []