Charter Document - 03140558
| Charter Number: | 03140558 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Abbas Rameseie sum monitus fuit ad respondendum quo waranto clamat habere unam feriam in villa Sancti Ivonis [] Abbas per attornatum suum venit et dicit quod dominus Henricus Rex Primus concessit monachis de Rameseie feriam suam ad Sanctum Ivonem Et insuper dominus Henricus Rex pater domini Regis nunc concessit eis eandem feriam quamdiu eam durare contigerit cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi feriam pertinentibus et cum omnibus proficuis et exitibus que nobis aliquo casu accidere possent si feriam illam in manum nostram retineremus Data per manum ipsius Regis apud Westmonasterium septimo die Maii anno regni sui quadragesimo secundo Et super hoc veniunt ballivi domini Regis de Hunt[ingdonia] et dicunt quod sunt in seisina nomine Regis de theolonio capiendo in predicta feria Quod quidem theolonium spectat ad villam de Hunt[ingdonia] quam tenent de domino Rege ad feodi firmam et cetera Ita quod iidem ballivi portare debent quamdam nigram virgam in predicta feria et colligere theolonium per totam feriam sicut continetur in carta Henrici Regis patris Regis nunc et cetera Et Abbas dicit quod revera debent portare predictam virgam sed non debent colligere theolonium nisi ad exitus ville
Markups
Names Markup:
Abbas Rameseiename sum monitus fuit ad respondendum quo waranto clamat habere unam feriam in villa Sancti Ivonis [] Abbasname per attornatum suum venit et dicit quod dominus Henricus Rex Primusname concessit monachis de Rameseiename feriam suam ad Sanctum Ivonem Et insuper dominus Henricus Rex pater domini Regisname nunc concessit eis eandem feriam quamdiu eam durare contigerit cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi feriam pertinentibus et cum omnibus proficuis et exitibus que nobis aliquo casu accidere possent si feriam illam in manum nostram retineremus Data per manum ipsius Regisname apud Westmonasteriumlocation septimo die Maii anno regni sui quadragesimo secundodate Et super hoc veniunt ballivi domini Regisname de Hunt[ingdonia] et dicunt quod sunt in seisina nomine Regisname de theolonio capiendo in predicta feria Quod quidem theolonium spectat ad villam de Hunt[ingdonia] quam tenent de domino Regename ad feodi firmam et cetera Ita quod iidem balliviname portare debent quamdam nigram virgam in predicta feria et colligere theolonium per totam feriam sicut continetur in carta Henrici Regis patris Regisname nunc et cetera Et Abbasname dicit quod revera debent portare predictam virgam sed non debent colligere theolonium nisi ad exitus ville
