Charter Document - 03140556

Charter Document - 03140556


Charter Number: 03140556
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1243 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod Thomas Pyel do Isham fecit finem pro dimidia marca cum domino Ranulfo Abbate eo quod equus suus insufficiens fuit ad servitium suum perficiendum scilicet ad arma militum ferenda in itinere Scotiae anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo sicut invenitur in rotulis curiae de Brouthon[] anno Ranulphi Abbatis decimo quarto Item anno Abbatis Hugonis de Sulgrave tertio in rotulis curiae de Brouthon[] invenitur quod Thomas Pyel de Isham qui tenet feodum de Pyel de Isham de Comitatu Norhampton[] debet invenire runcinum et sellam ad sommarium et saccum cum brochia ad deferenda arma quatuor militum abbatiae ad quodlibet iter dictorum militum in servitium domini Regis pro terra sua in Isham Venit ad curiam de Brougthon[] ad sciendum utrum debeat ad praesens iter arripere cum dictis militibus vel non Et memorandum quod tota curia dicit quod nullus dictorum militum postquam positus fuerat in constabulariam debet capere de consuetudine Abbatiae nisi tres solidos quodlibet die quadraginta dierum dum stant in servitio domini Regis per dictos quadraginta dies ut superius dictum est Item anno domini Willelmi de Gomecestre[] decimo Willelmus de la Kernel de Isham qui tenet feodum de Pyel venit in plena curia de Broghton[] cum uno equo pretii decem solidorum cum una sella ad summarium pretii duodecim denariorum cum uno sacco de canabo pretii sex denariorum et cum uno broche et obtulit se facere servitium domini Regis sicut debuit Et datus est ei dies revertendi cum praedicto servitio super summonitione

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Memorandum quod Thomas Pyel do Ishamname fecit finem pro dimidia marca cum domino Ranulfo Abbatename eo quod equus suus insufficiens fuit ad servitium suum perficiendum scilicet ad arma militum ferenda in itinere Scotiae anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo sicut invenitur in rotulis curiae de Brouthon[] anno Ranulphi Abbatisname decimo quarto Item anno Abbatis Hugonis de Sulgravename tertio in rotulis curiae de Brouthon[] invenitur quod Thomas Pyel de Ishamname qui tenet feodum de Pyel de Ishamname de Comitatu Norhampton[] debet invenire runcinum et sellam ad sommarium et saccum cum brochia ad deferenda arma quatuor militum abbatiae ad quodlibet iter dictorum militum in servitium domini Regisname pro terra sua in Isham Venit ad curiam de Brougthon[] ad sciendum utrum debeat ad praesens iter arripere cum dictis militibus vel non Et memorandum quod tota curia dicit quod nullus dictorum militum postquam positus fuerat in constabulariam debet capere de consuetudine Abbatiae nisi tres solidos quodlibet die quadraginta dierum dum stant in servitio domini Regisname per dictos quadraginta dies ut superius dictum est Item anno domini Willelmi de Gomecestrename[] decimo Willelmus de la Kernel de Ishamname qui tenet feodum de Pyelname venit in plena curia de Broghton[] cum uno equo pretii decem solidorum cum una sella ad summarium pretii duodecim denariorum cum uno sacco de canabo pretii sex denariorum et cum uno broche et obtulit se facere servitium domini Regisname sicut debuit Et datus est ei dies revertendi cum praedicto servitio super summonitione