Charter Document - 03140543
| Charter Number: | 03140543 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1241 - 1242 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Abbas Rameseie Serlo Cote Galfridus de Wynton Simon Prepositus et alii attachiati fuerunt ad respondendum Egidio de Argenteim Radulpho de Bereford et Ricardo de Grendale quare consumpserunt et combusserunt contra pacem domini Regis opus suum manuale rosci quod fecerunt in communa sua marisci in Wardeb[ois] et cetera Et unde ipsi queruntur quod die Lune et die Martis proximo ante Pentecostem proximum preterito venerunt omnes predicti ad predictum mariscum de Wardeb[ois] ubi ipsi habuerunt communam suam et ubi falcaverant roscum et adunaverant et consumpserunt et combusserunt predictum roscum ad damnum illorum de sexaginta marcis Et Abbas et alii veniunt et defendunt vim et injuriam et damna Et dicunt quod predicti Egidius et alii non debent ibi habere aliquam communam nisi communam herbagii tantum quia nihil potuerunt ibi falcare vel asportare nec ibi nunquam falcaverunt nec asportaverunt nec ibi aliquid habuerunt nisi communam herbagii tantum Et Egidius et alii veniunt et dicunt quod ipsi semper habuerunt talem communam in predicto marisco quod poterunt ibi roscum falcare et asportare pro voluntate eorum pertinentem ad liberum tenementum suum in Pidele et Fenton[e] Et hoc dicunt quod talem communam debent habere per totum mariscum de Wardeb[ois] Et de hoc ponunt se super patriam Et Abbas similiter Et ideo preceptum est Vicecomiti quod venire faciat die Sabbati proximo post festum Sancti Michaelis apud Hunt[ingdonian] Willelmum de Lacu Walterum de Swynesheved et alios ad recognoscendum et cetera Qui dicunt quod predicti Egidius Radulphus et Ricardus predicto die Martis non fuerunt in aliqua seysina falcandi roscum vel asportandi in predicto marisco tamquam pertinentem ad libera tenementa sua in predictis villis nisi de communa herbagii tantum Quia dicunt quod nihil capere poterunt in predicto marisco nisi roscum nec aliquid aliud nisi de voluntate ipsius Abbatis vel pro suo dando Et ideo consideratum est quod predictus Abbas remaneat in seisina de predicto marisco Ita quod predicti Egidius et alii non poterunt ibi falcare vel aliquid ibi habere nisi communam herbagii tantum Et predicti Egidius et alii in misericordia pro falso clamio
Markups
Names Markup:
Abbas Rameseiename Serlo Cotename Galfridus de Wyntonname Simon Prepositusname et alii attachiati fuerunt ad respondendum Egidio de Argenteimname Radulpho de Berefordname et Ricardo de Grendalename quare consumpserunt et combusserunt contra pacem domini Regisname opus suum manuale rosci quod fecerunt in communa sua marisci in Wardeb[ois] et cetera Et unde ipsi queruntur quod die Lune et die Martis proximo ante Pentecostem proximum preterito venerunt omnes predicti ad predictum mariscum de Wardeb[ois] ubi ipsi habuerunt communam suam et ubi falcaverant roscum et adunaverant et consumpserunt et combusserunt predictum roscum ad damnum illorum de sexaginta marcis Et Abbasname et alii veniunt et defendunt vim et injuriam et damna Et dicunt quod predicti Egidiusname et alii non debent ibi habere aliquam communam nisi communam herbagii tantum quia nihil potuerunt ibi falcare vel asportare nec ibi nunquam falcaverunt nec asportaverunt nec ibi aliquid habuerunt nisi communam herbagii tantum Et Egidiusname et alii veniunt et dicunt quod ipsi semper habuerunt talem communam in predicto marisco quod poterunt ibi roscum falcare et asportare pro voluntate eorum pertinentem ad liberum tenementum suum in Pidele et Fenton[e] Et hoc dicunt quod talem communam debent habere per totum mariscum de Wardeb[ois] Et de hoc ponunt se super patriam Et Abbasname similiter Et ideo preceptum est Vicecomiti quod venire faciat die Sabbati proximo post festum Sancti Michaelis apud Hunt[ingdonian] Willelmum de Lacuname Walterum de Swyneshevedname et alios ad recognoscendum et cetera Qui dicunt quod predicti Egidiusname Radulphusname et Ricardusname predicto die Martis non fuerunt in aliqua seysina falcandi roscum vel asportandi in predicto marisco tamquam pertinentem ad libera tenementa sua in predictis villis nisi de communa herbagii tantum Quia dicunt quod nihil capere poterunt in predicto marisco nisi roscum nec aliquid aliud nisi de voluntate ipsius Abbatisname vel pro suo dando Et ideo consideratum est quod predictus Abbasname remaneat in seisina de predicto marisco Ita quod predicti Egidiusname et alii non poterunt ibi falcare vel aliquid ibi habere nisi communam herbagii tantum Et predicti Egidiusname et alii in misericordia pro falso clamio
