Charter Document - 03140494

Charter Document - 03140494


Charter Number: 03140494
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1188
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium die Dominica proxima post festum Sancti Martini anno regni Regis Henrici Secundi tricesimo quarto coram Johanne Norwicensi Episcopo et Rannulpho de Glann[] Justiciariis domini Regis et Godefrdio de Luci et Radulpho Archidiacono Hereford[] et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Abbatem de Rameseia et Johannem Extraneum per Magistrum Herbertum quem idem Abbas attornaverat loco suo in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hulmo Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis et unde magna assisa fuit summonita scilicet quod idem Abbas et conventus Rameseie clamaverunt quietum de se et successoribus suis totum jus et clamium quod in illa advocatione habuerunt prefato Johanni et heredibus suis imperpetuum Et Johannes Episcopus Norwycensis consensu predicti Johannis Extranei dat et concedit ecclesie Rameseie unam marcam argenti singulis annis a persona prefate ecclesie percipiendam in ebdomada Pasche Ita quod quicumque in eadem ecclesia ab eodem Johanne Extraneo presentatus fuerit persona eandem marcam annuatim ad predictum terminum persolvet eidem monasterio de ecclesia predicta

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium die Dominica proxima post festum Sancti Martini anno regni Regis Henrici Secundi tricesimo quarto coram Johanne Norwicensi Episcoponame et Rannulpho de Glann[] Justiciariis domini Regisname et Godefrdio de Luciname et Radulpho Archidiacono Herefordname[] et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Abbatem de Rameseianame et Johannem Extraneumname per Magistrum Herbertumname quem idem Abbasname attornaverat loco suo in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hulmoname Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis et unde magna assisa fuit summonita scilicet quod idem Abbasname et conventus Rameseiename clamaverunt quietum de se et successoribus suis totum jus et clamium quod in illa advocatione habuerunt prefato Johanniname et heredibus suis imperpetuum Et Johannes Episcopus Norwycensisname consensu predicti Johannis Extraneiname dat et concedit ecclesie Rameseiename unam marcam argenti singulis annis a persona prefate ecclesie percipiendam in ebdomada Pasche Ita quod quicumque in eadem ecclesia ab eodem Johanne Extraneoname presentatus fuerit persona eandem marcam annuatim ad predictum terminum persolvet eidem monasterio de ecclesianame predicta