Charter Document - 03140492
Charter Number: | 03140492 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium Sabbato proximo post festum Sancti Nicholai anno regni Regis Richardi secundo coram Willelmo Eliensi Episcopo Apostolicae Sedis Legato et domini Regis Cancellario Ricardo Londoniensi Reginaldo Bathoniensi Gaufrido Wyntoniensi Episcopis Hugone Bardolf[] Roberto de Witefeld[] Simone de Patesh[] Simone de Kyma Magistro Godefrido de Insula Ada de Tornore et aliis baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Reinerum Elemosinarium de Rameseia et Magistrum Herbertum positos loco Abbatis de Rameseia in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Warenna de marisco quod pertinet ad manerium de Wynbodesham et de Stowe et de Dounham quod praedictus Abbas clamavit versus praedictum Willelmum de Warenna Unde placitum summonitum fuit inter eos in curia domini Regis scilicet quod tertia pars praedicti marisci remaneat domino Abbati et conventui imperpetuum et duae partes praedicto Willelmo et heredibus suis Ita quod praedictus Abbas capiet primo de praedicto marisco scilicet juxta Stapelwere triginta duas perticas in latitudine juxta aquam et Willelmus postea sexaginta quatuor similiter in latitudine Et sic capient deinceps Abbas primo et postea Willelmus quantum mariscum illud se extendit
Markups
Names Markup:
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium Sabbato proximo post festum Sancti Nicholai anno regni Regis Richardi secundo coram Willelmo Eliensi Episcopo Apostolicae Sedis Legato et domini Regis Cancellarioname Ricardo Londoniensiname Reginaldo Bathoniensiname Gaufrido Wyntoniensi Episcopisname Hugone Bardolfname[] Roberto de Witefeldname[] Simone de Pateshname[] Simone de Kymaname Magistro Godefrido de Insulaname Ada de Tornorename et aliis baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Reinerum Elemosinarium de Rameseianame et Magistrum Herbertumname positos loco Abbatis de Rameseianame in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Warennaname de marisco quod pertinet ad manerium de Wynbodesham et de Stowe et de Dounham quod praedictus Abbasname clamavit versus praedictum Willelmum de Warennaname Unde placitum summonitum fuit inter eos in curia domini Regisname scilicet quod tertia pars praedicti marisci remaneat domino Abbatiname et conventuiname imperpetuum et duae partes praedicto Willelmoname et heredibus suis Ita quod praedictus Abbasname capiet primo de praedicto marisco scilicet juxta Stapelwere triginta duas perticas in latitudine juxta aquam et Willelmusname postea sexaginta quatuor similiter in latitudine Et sic capient deinceps Abbasname primo et postea Willelmusname quantum mariscum illud se extendit