Charter Document - 03140490

Charter Document - 03140490


Charter Number: 03140490
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1220
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Paschae in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quarto coram Huberto de Burgo Capitali Justiciario Angliae Roberto de Veer Comite Oxoniae Martino de Pateshulle Raduplho Harang[] Stephano de Sedgrave Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Hugonem Abbatem Rameseiae petentem et Stephanum de Marisco tenentem de sexaginta acris terrae cum pertinentiis in Walsokne Unde placitum fuit inter eos in praefata curia Et inter praedictum Stephanum petentem et praedictum Abbatem tenentem de undecim virgatis terrae cum pertinentiis in Walsokne Unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Stephanus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis praedicto Abbati et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in praedictis undecim virgatis terrae cum pertinentiis in Walsokne Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Abbas recognovit et concessit praedictas sexaginta acras terrae cum pertinentiis esse jus ipsius Stephani Et praeterea dedit et concessit eidem Stephano pro homagio et servitio suo alias sexaginta acras terrae lucrabilis in Walsokne per perticam sexdecim pedum mensuratas Scilicet in novo campo decem et octo acras et unam rodam et triginta et unam perticam et quatuor pedes [et] in eodem campo de terra quae fuit Radulphi sex acras et dimidiam in crofto versus regale iter Et in eodem campo tres acras et dimidiam duodecim pedibus minus Et in eodem campo de terra quae fuit Walteri filii Luciae tres acras et unam rodam et triginta et quatuor perticas De terra quae fuit Cinawini ante domum Petri filii Willelmi quatuor acras Ad domm Silthein quinque acras et unam rodam et triginta et tres perticas et dimidiam Et Utwelle decem acras et unam rodam et triginta et duas perticas In Ramed[] duas acras et dimidiam et unam rodam et viginti quinque perticas In Cnapmor quinque acras et octo perticas et dimidiam Et homagium et totum servitium Adae de Aula de duabus acris terrae et dimidia quas tenuit de ipso Abbate in Walsokne scilicet octo denarios per annum et forinsecum servitium habend et tenend ipsi Stephano et heredibus suis de praedicto Abbate et successoribus suis imperpetuum per liberum servitium quinque solidorum per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad Pascha duos solidos et sex denarios et ad festum Sancti Michaelis duos solidos et sex denarios pro omni servitio et consuetudine et saeculari exactione Et sciendum quod praedictus Adam praesens fuit in eadem curia et hanc concordiam concessit et cognovit se debere praedictum servitium

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Paschae in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quarto coram Huberto de Burgo Capitali Justiciario Angliaename Roberto de Veer Comite Oxoniaename Martino de Pateshullename Raduplho Harangname[] Stephano de Sedgrave Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Hugonem Abbatem Rameseiaename petentem et Stephanum de Marisconame tenentem de sexaginta acris terrae cum pertinentiis in Walsokne Unde placitum fuit inter eos in praefata curia Et inter praedictum Stephanumname petentem et praedictum Abbatemname tenentem de undecim virgatis terrae cum pertinentiis in Walsokne Unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Stephanusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis praedicto Abbatiname et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in praedictis undecim virgatis terrae cum pertinentiis in Walsokne Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Abbasname recognovit et concessit praedictas sexaginta acras terrae cum pertinentiis esse jus ipsius Stephaniname Et praeterea dedit et concessit eidem Stephanoname pro homagio et servitio suo alias sexaginta acras terrae lucrabilis in Walsokne per perticam sexdecim pedum mensuratas Scilicet in novo campo decem et octo acras et unam rodam et triginta et unam perticam et quatuor pedes [et] in eodem campo de terra quae fuit Radulphiname sex acras et dimidiam in crofto versus regale iter Et in eodem campo tres acras et dimidiam duodecim pedibus minus Et in eodem campo de terra quae fuit Walteri filii Luciaename tres acras et unam rodam et triginta et quatuor perticas De terra quae fuit Cinawininame ante domum Petri filii Willelminame quatuor acras Ad domm Siltheinname quinque acras et unam rodam et triginta et tres perticas et dimidiam Et Utwelle decem acras et unam rodam et triginta et duas perticas In Ramed[] duas acras et dimidiam et unam rodam et viginti quinque perticas In Cnapmor quinque acras et octo perticas et dimidiam Et homagium et totum servitium Adae de Aulaname de duabus acris terrae et dimidia quas tenuit de ipso Abbatename in Walsokne scilicet octo denarios per annum et forinsecum servitium habend et tenend ipsi Stephanoname et heredibus suis de praedicto Abbatename et successoribus suis imperpetuum per liberum servitium quinque solidorum per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad Pascha duos solidos et sex denarios et ad festum Sancti Michaelis duos solidos et sex denarios pro omni servitio et consuetudine et saeculari exactione Et sciendum quod praedictus Adamname praesens fuit in eadem curia et hanc concordiam concessit et cognovit se debere praedictum servitium