Charter Document - 03140487

Charter Document - 03140487


Charter Number: 03140487
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis primo coram Galfrido filio Petri Willelmo de Warenna Ricardo Heriet Simone de Pateshulle Oseberto filio Herevei Johanne de Gestlinge Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Robertum filium Sweini petentem et Abbatem de Reameseia tenentem per Reinerum monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sexaginta et quatuor perticatis turbariae cum pertinentiis in marisco de Stowe Unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis praedicto Abbati et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in praedicta turbaria imperpetuum Et pro hac quita clamantia et fine et concordia praedictus Abbas concessit praedicto Roberto et heredibus suis unum mesuagium in villa Sancti Ivonis tenend de se et successoribus suis per tale servitium scilicet quod praedictus Abbas et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in praefata villa secundum assisam villae quamdiu nundinae duraverint Et praeterea idem Abbas dedit ipsi Roberto unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis primo coram Galfrido filio Petriname Willelmo de Warennaname Ricardo Herietname Simone de Pateshullename Oseberto filio Hereveiname Johanne de Gestlinge Justiciariisname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Robertum filium Sweininame petentem et Abbatem de Reameseianame tenentem per Reinerum monachumname suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sexaginta et quatuor perticatis turbariae cum pertinentiis in marisco de Stowe Unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Robertusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis praedicto Abbatiname et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in praedicta turbaria imperpetuum Et pro hac quita clamantia et fine et concordia praedictus Abbasname concessit praedicto Robertoname et heredibus suis unum mesuagium in villa Sancti Ivonis tenend de se et successoribus suis per tale servitium scilicet quod praedictus Abbasname et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in praefata villa secundum assisam villae quamdiu nundinae duraverint Et praeterea idem Abbasname dedit ipsi Robertoname unam marcam argenti