Charter Document - 03140482

Charter Document - 03140482


Charter Number: 03140482
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1237
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sanctae Trinitatis in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo primo coram Roberto de Lexinton[] Willelmo de Eboraco Ada filio Willelmi Willelmo de Coleworthe Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Hamonem Pecche petentem et Ranulphum Abbatem de Rameseia tenentem de duabus carucatis terrae cum pertinentiis in Overa cum advocatione ecclesiae ejusdem manerii Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Hamo recognovit totam praedictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesiae suae de Rameseiae et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem Abbati et successoribus suis et ecclesiae suae de Rameseiae imperpetuum Et idem Abbas recepit praedictum Hamonem et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus quae de caetero fient in ecclesia sua de Rameseia imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sanctae Trinitatis in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo primo coram Roberto de Lexintonname[] Willelmo de Eboraconame Ada filio Willelminame Willelmo de Coleworthe Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Hamonem Pecchename petentem et Ranulphum Abbatem de Rameseianame tenentem de duabus carucatis terrae cum pertinentiis in Overa cum advocatione ecclesiae ejusdem manerii Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Hamoname recognovit totam praedictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatisname et ecclesiae suae de Rameseiaename et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiae suae de Rameseiaename imperpetuum Et idem Abbasname recepit praedictum Hamonemname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus quae de caetero fient in ecclesia sua de Rameseianame imperpetuum