Charter Document - 03140473

Charter Document - 03140473


Charter Number: 03140473
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominum Hugonem Abbatem Rameseie et ejusdem loci conventum petentes et Michaelem filium Michaelis de Waltone tenentem de duabus carucatis terre cum pertinentiis in Waltone Scilicet quod predictus Michael recognovit duas predictas carucatas terre cum pertinentiis in Waltone esse jus et dominicum ecclesie Rameseie et quietas eas clamavit predicte ecclesie quasi jus et dominicum suum de se et heredibus suis Et pro hac recognitione et quieta clamantia dicti Abbas et conventus dabunt predicto Michaeli viginti marcas argenti et quindecim quarteria frumenti et unum palefridum Et concedunt quod predictus Michael et heredes sui teneant predictas duas carucatas terre cum pertinentiis de predicta ecclesia Rameseie pro homagio et servitio suo per servitium militare sicut ceteri milites de abbatia tenent Salva predicte ecclesie insula de Hygeneye cum omnibus pertinentibus in pratis in pascuis piscariis et mariscis et in omnibus aliis que retinet eadem ecclesia in dominium suum Et excepta medietate bosci de Waltone Et exceptis quatuor rusticis propinquioribus aque scilicet Rogero Tannatore cum tota sequela sua et toto tenemento suo Ricardo le Parlour Willelmo Blanchard et Simone Coco eodem modo cum tota sequela sua et omnibus tenementis suis Que omnia sibi retinet predicta ecclesia in dominico cum feudo Berengarii Monachi in eadem villa quod tenuit de antecessoribus predicti Michaelis cui nullum de cetero predictus Michael faciet warantum de predicto tenemento Et sciendum quod nullam de cetero terram nec boscum de pradicto tenemento quod [de] ecclesia Rameseie tenebit predictus Michael alicui vendat vel invadiabit nisi abbatie Rameseie dummodo conventus Rameseie tantum proinde velint dare quantum aliquis alius Nec dabit alicui domui religioso vel aliqui vicecomiti vel forestario vel ballivo nec vendet nec invadiabit de predicto tenemento Et si forte alicui parentum suorum vel alicui mediocri homini qui sibi fideliter servierit aliquid de predicto tenemento dederit ille cui datum est prestabit sacramentum ecclesie Rameseie et securitatem faciet quod similiter nec dabit nec vendet nec invadiabit alicui pradictorum de predicto tenemento Hanc autem conventionem fideliter tenend predictus Michael affidavit et juravit super altare Sancti Andree in capella domini Abbatis apud Rameseiam Et in hujus rei testimonium tam dictus Abbas quam ipse Michael sigilla sua huic scripto apposuerunt His testibus Galfrido Decano de Leen Willelmo de Wychenton tunc Senescallo Thoma de Turneby et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est conventio facta inter dominum Hugonem Abbatem Rameseiename et ejusdem loci conventumname petentes et Michaelem filium Michaelis de Waltonename tenentem de duabus carucatis terre cum pertinentiis in Waltone Scilicet quod predictus Michaelname recognovit duas predictas carucatas terre cum pertinentiis in Waltone esse jus et dominicum ecclesie Rameseiename et quietas eas clamavit predicte ecclesiename quasi jus et dominicum suum de se et heredibus suis Et pro hac recognitione et quieta clamantia dicti Abbasname et conventusname dabunt predicto Michaeliname viginti marcas argenti et quindecim quarteria frumenti et unum palefridum Et concedunt quod predictus Michaelname et heredes sui teneant predictas duas carucatas terre cum pertinentiis de predicta ecclesia Rameseiename pro homagio et servitio suo per servitium militare sicut ceteri milites de abbatia tenent Salva predicte ecclesie insula de Hygeneyename cum omnibus pertinentibus in pratis in pascuis piscariis et mariscis et in omnibus aliis que retinet eadem ecclesianame in dominium suum Et excepta medietate bosci de Waltone Et exceptis quatuor rusticis propinquioribus aque scilicet Rogero Tannatorename cum tota sequela sua et toto tenemento suo Ricardo le Parlourname Willelmo Blanchardname et Simone Coconame eodem modo cum tota sequela sua et omnibus tenementis suis Que omnia sibi retinet predicta ecclesianame in dominico cum feudo Berengarii Monachiname in eadem villa quod tenuit de antecessoribus predicti Michaelis cui nullum de cetero predictus Michaelname faciet warantum de predicto tenemento Et sciendum quod nullam de cetero terram nec boscum de pradicto tenemento quod [de] ecclesia Rameseiename tenebit predictus Michaelname alicui vendat vel invadiabit nisi abbatie Rameseiename dummodo conventus Rameseiename tantum proinde velint dare quantum aliquis alius Nec dabit alicui domui religioso vel aliqui vicecomiti vel forestario vel ballivo nec vendet nec invadiabit de predicto tenemento Et si forte alicui parentum suorum vel alicui mediocri homini qui sibi fideliter servierit aliquid de predicto tenemento dederit ille cui datum est prestabit sacramentum ecclesie Rameseiename et securitatem faciet quod similiter nec dabit nec vendet nec invadiabit alicui pradictorum de predicto tenemento Hanc autem conventionem fideliter tenend predictus Michaelname affidavit et juravit super altare Sancti Andree in capella domini Abbatis apud Rameseiam Et in hujus rei testimonium tam dictus Abbasname quam ipse Michaelname sigilla sua huic scripto apposuerunt His testibus Galfrido Decano de Leen Willelmo de Wychenton tunc Senescallo Thoma de Turnebyname et aliis