Charter Document - 03140461

Charter Document - 03140461


Charter Number: 03140461
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1279
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod cum placita et contentiones essent montae in curia domini Regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi septimo inter Abbatem de Burgo Sancti Petri ex parte una et Abbatem de Rameseia ex parte altera concordatum et pacificatum est inter eos in hac forma subscripta Videlicet quod dictus Abbas Rameseiae concessit pro se et ecclesia sua quod homines sui de Bernewelle Hemmingtone Crowethorpe et Parva Thorpe venient coram ballivis praedicti Abbatis de Burgo ad visum franci plegii bis in anno modo debito et sicut facere consueverunt tempore quo praedictae villae fuerunt in manus Berengarii le Moygne et antecessorum suorum per rationabilem et consuetam summonitionem ballivi praedicti Et ballivus dicti Abbatis Rameseiae sedebit cum ballivo dicti Abbatis de Burgo ad visus praedictos si voluerit ad recipiendas extractas medietatis omnium amerciamentorum seu finium aut quorumcunque proficuum de villanis ipsius Abbatis Rameseiae quibuscumque de causis in praedictis villis emergentium quae ad visum franci plegii pertinent Salvis Abbati de Burgo redditibus et rebus ab antiquo arentatis Quae medietas ipsi Abbati de Rameseia et successoribus suis remanebit imperpetuum Et altera medietas praedicto Abbati de Burgo et succoessoribus suis imperpetuum Nec habebit ballivus praedicti Abbatis de Rameseia aliam jurisdictionem quam ad recipiendas et levandas praedictas extractas medietatis praedictas nec propter ejus absentiam omittetur quominus ballivus praedicti Abbatis de Burgo faciat officium suum Et salva sint integre eidem Abbati de Burgo amerciamenta fines et proficua provenientia de liberis hominibus ipsius Abbatis Rameseiae ad visus praedictos Et similiter integre de villanis ipsius Abbatis Rameseiae de forinsecis transgressionibus quae ad visum franci plegii pertinent Amerciabuntur etiam villani praedicti Abbatis de Rameseia per pares suos proximiores praedictarum et vicinarum villarum Habebit etiam praedictus Abbas de Burgo et successores sui regalitatem suam integram in praedictis villis cum redditibus et rebus arentatis ita plene sicut ipse et praedecessores sui habere consueverunt temporibus praedicti Berengeri et antecessorum suorum salvis Abbati de Rammeseia concessionibus praedictis Concessit etiam idem Abbae de Rameseia pro se et successoribus suis quod mercatum levatum apud Bernewelle cum pillorio et tumberello prosternatur imperpetuum Concessit etiam idem Abbas de Burgo pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Burgo quantum in ipsis est quod praedictus Abbas Rameseiae levare possit unum mercatum apud Aylingtone per diem Lunae vel Martis sine impedimento vel contradictione ipsius Abbatis de Burgo et successorum suorum imperpetuum Et similiter quod praedictus Abbas Rameseiae et homines sui habeant pacificam communam in quodam prato quod vocatur Keleseye ita melius et liberius sicut praedictus Berengarius et homines sui habere consueverunt In cujus rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla Abbatum et conventuum de Burgo et Rameseia alternatim sunt appensa

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Noverint universi quod cum placita et contentiones essent montae in curia domini Regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi septimo inter Abbatem de Burgo Sancti Petriname ex parte una et Abbatem de Rameseianame ex parte altera concordatum et pacificatum est inter eos in hac forma subscripta Videlicet quod dictus Abbas Rameseiaename concessit pro se et ecclesia sua quod homines sui de Bernewelle Hemmingtone Crowethorpe et Parva Thorpe venient coram ballivis praedicti Abbatis de Burgoname ad visum franci plegii bis in anno modo debito et sicut facere consueverunt tempore quo praedictae villae fuerunt in manus Berengarii le Moygnename et antecessorum suorum per rationabilem et consuetam summonitionem balliviname praedicti Et ballivus dicti Abbatis Rameseiaename sedebit cum ballivo dicti Abbatis de Burgoname ad visus praedictos si voluerit ad recipiendas extractas medietatis omnium amerciamentorum seu finium aut quorumcunque proficuum de villanis ipsius Abbatis Rameseiaename quibuscumque de causis in praedictis villis emergentium quae ad visum franci plegii pertinent Salvis Abbati de Burgoname redditibus et rebus ab antiquo arentatis Quae medietas ipsi Abbati de Rameseianame et successoribus suis remanebit imperpetuum Et altera medietas praedicto Abbati de Burgoname et succoessoribus suis imperpetuum Nec habebit ballivus praedicti Abbatis de Rameseianame aliam jurisdictionem quam ad recipiendas et levandas praedictas extractas medietatis praedictas nec propter ejus absentiam omittetur quominus ballivus praedicti Abbatis de Burgoname faciat officium suum Et salva sint integre eidem Abbati de Burgoname amerciamenta fines et proficua provenientia de liberis hominibus ipsius Abbatis Rameseiaename ad visus praedictos Et similiter integre de villanis ipsius Abbatis Rameseiaename de forinsecis transgressionibus quae ad visum franci plegii pertinent Amerciabuntur etiam villani praedicti Abbatis de Rameseianame per pares suos proximiores praedictarum et vicinarum villarum Habebit etiam praedictus Abbas de Burgoname et successores sui regalitatem suam integram in praedictis villis cum redditibus et rebus arentatis ita plene sicut ipse et praedecessores sui habere consueverunt temporibus praedicti Berengeriname et antecessorum suorum salvis Abbati de Rammeseianame concessionibus praedictis Concessit etiam idem Abbae de Rameseianame pro se et successoribus suis quod mercatum levatum apud Bernewelle cum pillorio et tumberello prosternatur imperpetuum Concessit etiam idem Abbas de Burgoname pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Burgoname quantum in ipsis est quod praedictus Abbas Rameseiaename levare possit unum mercatum apud Aylingtone per diem Lunae vel Martis sine impedimento vel contradictione ipsius Abbatis de Burgoname et successorum suorum imperpetuum Et similiter quod praedictus Abbas Rameseiaename et homines sui habeant pacificam communam in quodam prato quod vocatur Keleseye ita melius et liberius sicut praedictus Berengariusname et homines sui habere consueverunt In cujus rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla Abbatumname et conventuum de Burgo et Rameseia alternatim sunt appensa