Charter Document - 03140397

Charter Document - 03140397


Charter Number: 03140397
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant praesentes et futuri quod ego Robertus Dei gratia Abbas Rameseiae et ejusdem loci conventus concessimus et hac praesenti carta nostra confirmavimus Galfrido Baynard et heredibus suis pro homagio et servitio suo totam terram illam quam Rodlandus Decanus tenuit de nobis in villa de Hulmo scilicet totam medietatem dominicae terrae nostrae in eadem villa cum molendino et multura ad ipsum molendinum pertinente in Ringstede et Hulmo tenend de nobis jure hereditario pro quadraginta solidis nobis annuatim inde reddendis ad duos terminos scilicet viginti solidis ad Pascha et viginti solidis ad festum Sancti Michaelis Salvis nobis libertatibus quas habemus apud Ringstede et Holm ex Regum donatione Et salvis nobis consuetudinibus quas habere consuevimus tempore quo praedictus Rodlandus praedictam terram tenuit Salvis etiam nobis hominibus nostris et homagiis et ipsorum hominum tenementis et omnibus quae causa vel ratione ipsorum nobis provenire poterunt Conventio autem talis facta est inter nos et ipsum Galfridum quod non ponet in placitum aliquem ex hominibus nostris de terris quas de nobis tenent vel unde nobis censum reddunt sine assensu et voluntate nostra Et si ipse Galfridus vel heredes sui aliquid de praedicta terra et molendino amiserint vel amissum recuperare nequiverint nos nullum escambium eis dabimus nec aliquid restaurabimus Ipsi tamen nihilominus praedictum censum integre annuatim nobis persolvent Ipse autem Galfridus tactis Sacrosanctis Evangeliis juravit quod fidem nobis portabit et ecclesiae nostrae et praedictam conventionem fideliter tenebit His testibus Jocelino de Stivecle Senescallo nostro Galfrido Ballard Johanne fratre Abbatis Galfrido de Wyntonia Willelmo Janitore Herveo filio Marci de Hulmo Jacobo fratre ejus Johanne filio Galfridi de Holm Galfrido Camberlano Abbatis et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant praesentes et futuri quod ego Robertusname Dei gratia Abbas Rameseiaename et ejusdem loci conventusname concessimus et hac praesenti carta nostra confirmavimus Galfrido Baynardname et heredibus suis pro homagio et servitio suo totam terram illam quam Rodlandus Decanusname tenuit de nobis in villa de Hulmo scilicet totam medietatem dominicae terrae nostrae in eadem villa cum molendino et multura ad ipsum molendinum pertinente in Ringstede et Hulmo tenend de nobis jure hereditario pro quadraginta solidis nobis annuatim inde reddendis ad duos terminos scilicet viginti solidis ad Pascha et viginti solidis ad festum Sancti Michaelis Salvis nobis libertatibus quas habemus apud Ringstede et Holm ex Regumname donatione Et salvis nobis consuetudinibus quas habere consuevimus tempore quo praedictus Rodlandusname praedictam terram tenuit Salvis etiam nobis hominibus nostris et homagiis et ipsorum hominum tenementis et omnibus quae causa vel ratione ipsorum nobis provenire poterunt Conventio autem talis facta est inter nos et ipsum Galfridumname quod non ponet in placitum aliquem ex hominibus nostris de terris quas de nobis tenent vel unde nobis censum reddunt sine assensu et voluntate nostra Et si ipse Galfridusname vel heredes sui aliquid de praedicta terra et molendino amiserint vel amissum recuperare nequiverint nos nullum escambium eis dabimus nec aliquid restaurabimus Ipsi tamen nihilominus praedictum censum integre annuatim nobis persolvent Ipse autem Galfridusname tactis Sacrosanctis Evangeliis juravit quod fidem nobis portabit et ecclesiae nostrae et praedictam conventionem fideliter tenebit His testibus Jocelino de Stivecle Senescalloname nostro Galfrido Ballardname Johanne fratre Abbatisname Galfrido de Wyntonianame Willelmo Janitorename Herveo filio Marci de Hulmoname Jacobo fratrename ejus Johanne filio Galfridi de Holmname Galfrido Camberlano Abbatisname et multis aliis