Charter Document - 03140387
Charter Number: | 03140387 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1140 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo non facta est conventio talis inter Walterum Abbatem Rameseiae et Gaufridum de Queringtone Gaufridus de Queringtone apud Rameseiam in curia Abbatis reddidit in manu Abbatis totam terram suam de Cranewelle pro triginta marcis quas ei debebat Scilicet tres carucatas quas ipse Gaufridus liberas in manu sua habuit Et tres alias carcatas quas Henricus de Gaunt illi violenter abstulerat Necnon terram suam de Sleforde quam Randulphus tenet cum mon[acho] quodam Totam hanc terram in manu Abbatis reddidit et concessi ei tenend et habend usque ad annos septem pro illis triginta marcis quas ei debebat Insuper commendavit ei Radulphum filium suum nutriendum et custodiendum usque ad terminum praenominatum Abbas autem suscepit puerum educandum et terram praedictam in manu sua tenend usque ad septem annos Ita quod quicunque de terra quocumque lucrari modo poterit vel plus vel minus pro ipsis triginta marcis habebit Finito vero septimo anno totam terram quietam et liberam omni debito reddet ipsi Gaufrido vel Radulpho filio Gaufridi vel alicui fratrum suorum si pisi obierunt terram nudam et vacuam reddet quam nudam accepit Insuper praedictus Gaufridus et uxor ejus et filius affidaverunt Abbati quod ipse filius suus uxorem non accipiet absque Abbatis licentia vel consilio Necnon terram suam de Lincolnia quam absque Abbatis licentia vendidit Abbati et monachis amodo liberam et quietam reddidit ipse et uxor ejus et heres His testibus Walter Priore et caeteris
Markups
Names Markup:
Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo non facta est conventio talis inter Walterum Abbatem Rameseiaename et Gaufridum de Queringtonename Gaufridus de Queringtonename apud Rameseiam in curia Abbatisname reddidit in manu Abbatisname totam terram suam de Cranewelle pro triginta marcis quas ei debebat Scilicet tres carucatas quas ipse Gaufridusname liberas in manu sua habuit Et tres alias carcatas quas Henricus de Gauntname illi violenter abstulerat Necnon terram suam de Sleforde quam Randulphusname tenet cum mon[acho]name quodam Totam hanc terram in manu Abbatisname reddidit et concessi ei tenend et habend usque ad annos septem pro illis triginta marcis quas ei debebat Insuper commendavit ei Radulphum filiumname suum nutriendum et custodiendum usque ad terminum praenominatum Abbasname autem suscepit puerum educandum et terram praedictam in manu sua tenend usque ad septem annos Ita quod quicunque de terra quocumque lucrari modo poterit vel plus vel minus pro ipsis triginta marcis habebit Finito vero septimo anno totam terram quietam et liberam omni debito reddet ipsi Gaufridoname vel Radulpho filio Gaufridiname vel alicui fratrum suorum si pisi obierunt terram nudam et vacuam reddet quam nudam accepit Insuper praedictus Gaufridusname et uxor ejus et filius affidaverunt Abbatiname quod ipse filius suus uxorem non accipiet absque Abbatisname licentia vel consilio Necnon terram suam de Lincolnia quam absque Abbatisname licentia vendidit Abbatiname et monachisname amodo liberam et quietam reddidit ipse et uxor ejus et heres His testibus Walter Priorename et caeteris