Charter Document - 03140354

Charter Document - 03140354


Charter Number: 03140354
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per praesentes quod cum Reverendus pater dominus Ricardus Dei gratia Lincolniesis Episcopus in festo Beati Edmundi Regis et Martyris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto Pontificatus ipsius Episcopi decimo octavo ad domum nostram Rameseiae causa visitationis faciendae declinasset ac nonnulli confratrum nostrorum ibidem adveniente domino Episcopo cum instantia petivissent quorundam maneriorum ad celerariam dicti domus spectantium quae firmae vulgariter nuncupantur sibi et conventui per nos Willelmum dicti loci Abbatem qui hujusmodi maneria in praesentiarum tenemur fieri plenam restitutionem secundum formam contentam in quibusdam instrumentis quorumdam episcoporum et abbatum quae penes dictum conventum dicuntur residere Nos advertentes inter caetera quod licet hoc aliquo tempore provisum extiterat quia cum sicut in penultima visitatione domini acceptum fuerat quidam Abbas Ranulphus praedecessor noster pro eo quod hujusmodi maneria seu firmae dum sic in manibus infirmariorum per Abbatem et conventum extiterant multipliciter fuerant collapsa ad devotam supplicationem praefati conventus praedicta maneria seu firmas in manu sua benigne suscepit custodienda et ea utiliter custodivit ac duo abbates immediate subsequentes videlicet piae memoriae fratres Willelmus Acolt et Hugo de Sulgrave necnon postmodum nos ipsi toto tempore nostro sub quorum omnium regimine prout etiam in eadem visitatione manifestius est acceptum hujusmodi maneria seu firmae sunt prospere conservata et non mediocriter meliorata et sic praedictus conventus ab hujusmodi provisione in praefatis instrumentis contenta pro majoris et ipsius ecclesiae utilitate ut apparet per praescripta spontanee recedens per praedictos abbates et nos ipsa sustinuit hactenus custodiri Conspicientes etiam quod tam ipsorum maneriorum quam caeterorum omnium bonorum ecclesiae nostrae praedictae de Rameseia tam per dominum nostrum illustrem Regem Angliae quam reverendum virum dominum Octobonum tunc in regno Angliae Sedis Apostolicae Legatum et postmodum per venerabilem patrem nostrum Ricardum Lincolniensem Episcopum nobis totalis administratio commissa fuerat quod quia ab hac via seu modo per tot abbatum et temporum curricula ut ipsa rei evidentia plenius manifestat feliciter observatis sine nostra culpa et evidentiori ecclesiae utilitate non sit faciliter recendendum considerantes etiam quod si postulata concederentur his qui totaliter quieti religionis se manciparunt pronior evagandi causa ac manifestior dissolutionis materia praeberetur quae tenemur non mediocriter formidare cum praedictorum confratrum nostrorum sanguis de manibus nostris requiretur Nonnullas isuper validas rationes et motivas quas causa brevitatis ad praesens inserere omittimus quas favente Domino si opus fuerit coram quocunque judice seu superiore nostro opportuno tempore proponi faciemus in nostrae considerationis examine efficacius ponderantes sincerum conscientiae nostrae in hac parte sequentes his quae per suprascriptos confratres a prefato Episcopo per nos sibi fieri circa firmas seu maneria supradicta postulantur ad praesens non duximus annuenda Verum licet nos ad sedandum tamen rancores cordium et tumultus et ad confovendum inter omnes quietis et pacis pulcritudinem quae est praecipuum vinculum caritatis utque praesumptionibus et iniquis conceptionibus quorumcunque manifestius obviemus et quod opera nostra in hac parte in lucem meridianam prodire valeant coram praefato Episcopo et clericis suis in praesentia confratrum nostrorum obtulimus et adhuc coram ipso et quocunque alio superiore nostro offerimus reverenter quod unus vel duo de conventu per nos de consilio fratrum assumantur qui frumentum grutum brasium avenam carnes caseum et omnia alia quae pertinent ad celerariam nomine conventus percipiant et quae utilia viderint acceptent et quae inutilia renuant et remittantur Quodque de omnibus praedictis ita integre et plenarie ipsi Celerario per visum ipsorum satisfiat et sibi ac conventui de dictis maneriis seu firmis adeo plene sicuti de ipsis unquam fieri consueverat per visum et considerationem praedictorum et capellani nostri qui potius equitator vocatur pro tempore existentis qui de voluntate nostra et conventus consilio tam dictorum maneriorum quam aliorum bonorum ecclesiae curam et sollicitudinem habet et habuit ab antiquo omnia plenius exsolvantur Ita videlicet quod si praedicta certa et antiqua commode non sufficiant ex residuo dictorum maneriorum seu firmarum praefato Celerario et per ipsum conventui per visum et considerationem praedictorum de voluntate nostra competenter satisfiat Et si residuum non remanserit ipsis per nos de bonis seu proventibus aliis ecclesiae habita consideratione debita ad onera quae nobis incumbunt circa defensionem juris et libertatum ecclesiae ipsius et alia negotia ipsius tam exterius quam interius utiliter peragenda satisfacere curabimus curialiter et benigne Volumus etiam quod praedictae personae ratiociniis praepositorum interfuit maneriorum supradictorum ut si qua fuerint residua ultra perceptiones consuetas de eisdem pisis plenius innotescant ut de his prout visum fuerit expedire postea disponatur Volentes nihilomninus et tenore praesentium bona fide promittentes quod quo ad hospitalitatem et elemosinam et alias laudabiles consuetudines prout commode fieri poterit redintegrandas diligentem sollicitudinem et operam efficacem quantum ad nos pertinet impendemus et ab aliis impendi faciemus salvo in omnibus statu nostro Cartas etiam instrumenta episcoporum et abbatum de quobus superius mentio habetur in omnibus et singulis articulis in ipsis contentis illaesa et illibata optamus conservari Ita tamen quod occasione eorum seu quorumcunque contentorum in ipsis nobis in his quae in praesentiarum possidemus seu tenemus nullum nostris temporibus praejudicium gravetur seu turbetur interim nostra possessio quoquo modo Offerimus etiam quod injuncitones seu correptiones dicti patris nostri nunc et alias apud nos editas humiliter et reverenter suscipiemus et eas faciemus pro viribus nostris quantum ad nos pertinet observari Et ut omnium praemissorum memoria recentior habeatur sigillum nostrum praesentibus apposuimus et sigillum dicti domini Episcopo procuravimus apponi Data in capitulo nostro apud Rameseiam die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat universis per praesentes quod cum Reverendus pater dominus Ricardusname Dei gratia Lincolniesis Episcopusname in festo Beati Edmundi Regis et Martyris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto Pontificatus ipsius Episcopi decimo octavo ad domum nostram Rameseiaename causa visitationis faciendae declinasset ac nonnulli confratrumname nostrorum ibidem adveniente domino Episcoponame cum instantia petivissent quorundam maneriorum ad celerariam dicti domus spectantium quae firmae vulgariter nuncupantur sibi et conventuiname per nos Willelmum dicti loci Abbatemname qui hujusmodi maneria in praesentiarum tenemur fieri plenam restitutionem secundum formam contentam in quibusdam instrumentis quorumdam episcoporum et abbatum quae penes dictum conventum dicuntur residere Nos advertentes inter caetera quod licet hoc aliquo tempore provisum extiterat quia cum sicut in penultima visitatione domini acceptum fuerat quidam Abbas Ranulphus praedecessorname noster pro eo quod hujusmodi maneria seu firmae dum sic in manibus infirmariorum per Abbatemname et conventumname extiterant multipliciter fuerant collapsa ad devotam supplicationem praefati conventusname praedicta maneria seu firmas in manu sua benigne suscepit custodienda et ea utiliter custodivit ac duo abbates immediate subsequentes videlicet piae memoriae fratres Willelmus Acoltname et Hugo de Sulgravename necnon postmodum nos ipsi toto tempore nostro sub quorum omnium regimine prout etiam in eadem visitatione manifestius est acceptum hujusmodi maneria seu firmae sunt prospere conservata et non mediocriter meliorata et sic praedictus conventusname ab hujusmodi provisione in praefatis instrumentis contenta pro majoris et ipsius ecclesiae utilitate ut apparet per praescripta spontanee recedens per praedictos abbates et nos ipsa sustinuit hactenus custodiri Conspicientes etiam quod tam ipsorum maneriorum quam caeterorum omnium bonorum ecclesiae nostrae praedictae de Rameseianame tam per dominum nostrum illustrem Regem Angliaename quam reverendum virum dominum Octobonum tunc in regno Angliae Sedis Apostolicae Legatum et postmodum per venerabilem patrem nostrum Ricardum Lincolniensem Episcopumname nobis totalis administratio commissa fuerat quod quia ab hac via seu modo per tot abbatum et temporum curricula ut ipsa rei evidentia plenius manifestat feliciter observatis sine nostra culpa et evidentiori ecclesiaename utilitate non sit faciliter recendendum considerantes etiam quod si postulata concederentur his qui totaliter quieti religionis se manciparunt pronior evagandi causa ac manifestior dissolutionis materia praeberetur quae tenemur non mediocriter formidare cum praedictorum confratrumname nostrorum sanguis de manibus nostris requiretur Nonnullas isuper validas rationes et motivas quas causa brevitatis ad praesens inserere omittimus quas favente Domino si opus fuerit coram quocunque judice seu superiore nostro opportuno tempore proponi faciemus in nostrae considerationis examine efficacius ponderantes sincerum conscientiae nostrae in hac parte sequentes his quae per suprascriptos confratresname a prefato Episcoponame per nos sibi fieri circa firmas seu maneria supradicta postulantur ad praesens non duximus annuenda Verum licet nos ad sedandum tamen rancores cordium et tumultus et ad confovendum inter omnes quietis et pacis pulcritudinem quae est praecipuum vinculum caritatis utque praesumptionibus et iniquis conceptionibus quorumcunque manifestius obviemus et quod opera nostra in hac parte in lucem meridianam prodire valeant coram praefato Episcoponame et clericisname suis in praesentia confratrumname nostrorum obtulimus et adhuc coram ipso et quocunque alio superiore nostro offerimus reverenter quod unus vel duo de conventu per nos de consilio fratrumname assumantur qui frumentum grutum brasium avenam carnes caseum et omnia alia quae pertinent ad celerariam nomine conventusname percipiant et quae utilia viderint acceptent et quae inutilia renuant et remittantur Quodque de omnibus praedictis ita integre et plenarie ipsi Celerarioname per visum ipsorum satisfiat et sibi ac conventuiname de dictis maneriis seu firmis adeo plene sicuti de ipsis unquam fieri consueverat per visum et considerationem praedictorum et capellani nostri qui potius equitator vocatur pro tempore existentis qui de voluntate nostra et conventus consilio tam dictorum maneriorum quam aliorum bonorum ecclesiaename curam et sollicitudinem habet et habuit ab antiquo omnia plenius exsolvantur Ita videlicet quod si praedicta certa et antiqua commode non sufficiant ex residuo dictorum maneriorum seu firmarum praefato Celerario et per ipsum conventui per visum et considerationem praedictorum de voluntate nostra competenter satisfiat Et si residuum non remanserit ipsis per nos de bonis seu proventibus aliis ecclesiaename habita consideratione debita ad onera quae nobis incumbunt circa defensionem juris et libertatum ecclesiaename ipsius et alia negotia ipsius tam exterius quam interius utiliter peragenda satisfacere curabimus curialiter et benigne Volumus etiam quod praedictae personae ratiociniis praepositorum interfuit maneriorum supradictorum ut si qua fuerint residua ultra perceptiones consuetas de eisdem pisis plenius innotescant ut de his prout visum fuerit expedire postea disponatur Volentes nihilomninus et tenore praesentium bona fide promittentes quod quo ad hospitalitatem et elemosinam et alias laudabiles consuetudines prout commode fieri poterit redintegrandas diligentem sollicitudinem et operam efficacem quantum ad nos pertinet impendemus et ab aliis impendi faciemus salvo in omnibus statu nostro Cartas etiam instrumenta episcoporum et abbatum de quobus superius mentio habetur in omnibus et singulis articulis in ipsis contentis illaesa et illibata optamus conservari Ita tamen quod occasione eorum seu quorumcunque contentorum in ipsis nobis in his quae in praesentiarum possidemus seu tenemus nullum nostris temporibus praejudicium gravetur seu turbetur interim nostra possessio quoquo modo Offerimus etiam quod injuncitones seu correptiones dicti patris nostri nunc et alias apud nos editas humiliter et reverenter suscipiemus et eas faciemus pro viribus nostris quantum ad nos pertinet observari Et ut omnium praemissorum memoria recentior habeatur sigillum nostrum praesentibus apposuimus et sigillum dicti domini Episcoponame procuravimus apponi Data in capitulo nostro apud Rameseiam die et anno supradictis