Charter Document - 03140320
Charter Number: | 03140320 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincolniensis Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum vacante abbatia Rameseiae et in manu domini Johannis quondam illustris Regis Angliae existente tempore quo fuimus electi in episcopum monachi ejusdem domus celeraria sua per custodes ibi ab eodem domino Rege deputatos fuissent destituti Nos tandem penes eundem dominum Regem tempore vacationis obtinentes exigente justitia procurantes quod eadem ipsis monachis fuerat restituta tamquam obedientia ad ipsos pertinens specialiter Volentes igitur eorundem monachorum indemnitati quantum in nobis est super his in posterum provideri ad instantiam eorum et de assensu et voluntate dilecti in Christo filii Hugonis ejusdem loci Abbatis celerariam praedictam sicut eam habuerunt ab antiquo et ut eis sicut praedictum est fuerat restituta episcopali auctoritate eisdem confirmamus statuentes ne quis ipsis molestiam inferat aut gravamen Salva in omnibus Lincolniensis ecclesiae dignitate Et in hujus rei testimonium praesenti scripto sigillum nostrum una cum sigillis tam praedicti Abbatis quam conventus memorati duximus apponendum Data per manum Thomae de Fiskitone Capellani Canonici Lincolniae apud Bukedene Nonas Aprilis Pontificatus nostri anno tertio decimo
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Hugoname Dei gratia Lincolniensis Episcopusname salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum vacante abbatia Rameseiaename et in manu domini Johannis quondam illustris Regis Angliaename existente tempore quo fuimus electi in episcopum monachi ejusdem domus celeraria sua per custodes ibi ab eodem domino Regename deputatos fuissent destituti Nos tandem penes eundem dominum Regemname tempore vacationis obtinentes exigente justitia procurantes quod eadem ipsis monachisname fuerat restituta tamquam obedientia ad ipsos pertinens specialiter Volentes igitur eorundem monachorumname indemnitati quantum in nobis est super his in posterum provideri ad instantiam eorum et de assensu et voluntate dilecti in Christo filii Hugonisname ejusdem loci Abbatisname celerariam praedictam sicut eam habuerunt ab antiquo et ut eis sicut praedictum est fuerat restituta episcopali auctoritate eisdem confirmamus statuentes ne quis ipsis molestiam inferat aut gravamen Salva in omnibus Lincolniensis ecclesiaename dignitate Et in hujus rei testimonium praesenti scripto sigillum nostrum una cum sigillis tam praedicti Abbatisname quam conventus memorati duximus apponendum Data per manum Thomae de Fiskitone Capellani Canonici Lincolniaename apud Bukedene Nonas Aprilis Pontificatus nostri anno tertio decimo