Charter Document - 03131012

Charter Document - 03131012


Charter Number: 03131012
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1306
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die veneris proximo ante festum sancti Johannis Bapt[ist]e anno regni Regis Edw[ardi] xxxiiij de assensu et voluntate nobilis viri domini Henr[ici] de Lascy comitis Lincoln facta fuit hec concordia apud Altoftes inter Will[el]mum de Heskayth Johannem filium eiusdem Will[el]mi Rogerum Noel Ad[] filium eiusdem Rogeri Alexandrum Hurel et Margaretam uxorem eius querentes ipsos Will[el]mum Rogerum et Alex[andrum] et Margaretam uxorem eius esse disseisitos de libero tenemento ipsorum Will[el]mi Rogeri Alexandri et Margarete in Magna Harewode in comitatu Lancastrie ex una parte et dominum Ad[] de Hudleston militem tenentem predictum liberum tenementum asserentem idem tenementum esse in Bilyngton de quo libero tenemento predicti Will[el]mus Rogerus Alexander et Margareta uxor sua questi fuerint ipsos esse disseisitos ex altera que quidem concordia talis est scilicet incipiendo ad quandam sepem antiquam super ripam aque de Caldre subtus le ffalyngtrekar descendendo per illam sepem usque ad quendam riuulum propinquiorem terre quam terram Rob[] Spek tenuit die confectionis presentis scripti in Bilyngton et sic ascendendo per dictum riuulum versus summitatem cuiusdam montis qui dicitur Belesetenabbe linealiter usque ad quoddam fossatum ibi de nouo constructum et sic de illo fossato per foueas ibidem factas et lapides ibi per loca positos directe usque ad le Horelowe et del Horelowe per foueas ibi de nouo factas et lapides ibidem positos usque ad Snoddeword qui locus de Snoddeword est in occidente Et sic erunt de cetero diuise inter magnam Harwod et Bilyngton predictas inperpetuum Ita scilicet quod terre bosci vasta et tenementa omnia de quibus contentio inter eos fuerat et que sunt ex parte dictarum diuisarum ubique versus magnam Harwod remanebunt in seperali predictis Will[el]mo Johanni filio eiusdem Will[el]mi Ade filio Rogeri Alex[andro] Hurel et Margarete uxori eius ut liberum tenementum suum in Harwod et post decessum ipsorum Alexandri et Margarete uxoris sue qui tenent dicta tenementa versus Harwod nomine dotis dicte Margarete simul cum dictis Will[el]mo et Ada pro indiuiso tenemento illa remanebunt predictis Will[el]mo Johanni filio suo et Ade filio Rogeri et heredibus ipsius Johannis et ipsius Ade quieta de predicto domino Ada de Hudleston et heredibus suis inperpetuum Tenenda de capitalibus dominis feodi per seruicia inde debita et consueta Et terre bosci vasta et tenementa omnia unde contentio fuit inter eos que sunt ex altera parte dictarum diuisarum versus Bilyngton remanebunt in seperali dicto domino Ade in forma subscripta videlicet quod tota medietas terre bosci vasti et tenementorum omnium remanebit dicto domino Ade et heredibus suis inperpetuum Et tota altera medietas terre bosci vasti et tenementorum omnium ultra diuisas predictas versus Bilyngton remanebit dicto domino Comiti et heredibus suis post decessum dicti domini Ade inperpetuum quieta de heredibus dicti Ade Et hec concordia facta fuit in presentia dicti domini H[] de Lascy comitis Lincoln[] ad predictam concordiam pro se et heredibus suis inperpetuum tenendi consentientis et illam ratificatis Et in omnium subscriptorum testimonium parti istorum scriptorum cyrographatorum tripartitorum penes dictum dominum comitem remanenti predicti W[] Joh[] Ad[] de Hudleston Rogerus et Adam filius dicti Rogeri Alexander et Margareta uxor eius sigilla sua apposuerunt Et alteri parti penes dictum dominum Ad[] de Hudleston remanenti sigilla dictorum domini Comitis Will[el]mi de Heskayth Johannis filij eiusdem Will[el]mi Rogeri Ade filij sui Alexandri et Margarete uxoris sue sunt apposita Et tertie parti penes dictos Will[el]mum et Johannem filium eius Rogerum Ad[] filium eius Alexandrum et Margaretam uxorem suam remanenti sigilla dictorum domini Comitis et domini Ade sunt apposita Hijs testibus dominis Will[el]mo de Vauasour Will[el]mo de Stopham Ada de Waleton militibus et alijs Dat[] apud Altoftes die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Die veneris proximo ante festum sancti Johannis Bapt[ist]e anno regni Regis Edw[ardi] xxxiiijdate de assensu et voluntate nobilis viri domini Henr[ici] de Lascy comitis Lincoln facta fuit hec concordia apud Altoftes inter Will[el]mum de Heskayth Johannem filium eiusdem Will[el]mi Rogerum Noel Ad[] filium eiusdem Rogeri Alexandrum Hurel et Margaretam uxorem eius querentes ipsos Will[el]mum Rogerum et Alex[andrum] et Margaretam uxorem eius esse disseisitos de libero tenemento ipsorum Will[el]mi Rogeri Alexandri et Margarete in Magna Harewode in comitatu Lancastrie ex una parte et dominum Ad[] de Hudleston militem tenentem predictum liberum tenementum asserentem idem tenementum esse in Bilyngton de quo libero tenemento predicti Will[el]mus Rogerus Alexander et Margareta uxor sua questi fuerint ipsos esse disseisitos ex altera que quidem concordia talis est scilicet incipiendo ad quandam sepem antiquam super ripam aque de Caldre subtus le ffalyngtrekar descendendo per illam sepem usque ad quendam riuulum propinquiorem terre quam terram Rob[] Spek tenuit die confectionis presentis scripti in Bilyngton et sic ascendendo per dictum riuulum versus summitatem cuiusdam montis qui dicitur Belesetenabbe linealiter usque ad quoddam fossatum ibi de nouo constructum et sic de illo fossato per foueas ibidem factas et lapides ibi per loca positos directe usque ad le Horelowe et del Horelowe per foueas ibi de nouo factas et lapides ibidem positos usque ad Snoddeword qui locus de Snoddeword est in occidente Et sic erunt de cetero diuise inter magnam Harwod et Bilyngton predictas inperpetuum Ita scilicet quod terre bosci vasta et tenementa omnia de quibus contentio inter eos fuerat et que sunt ex parte dictarum diuisarum ubique versus magnam Harwod remanebunt in seperali predictis Will[el]mo Johanni filio eiusdem Will[el]mi Ade filio Rogeri Alex[andro] Hurel et Margarete uxori eius ut liberum tenementum suum in Harwod et post decessum ipsorum Alexandri et Margarete uxoris sue qui tenent dicta tenementa versus Harwod nomine dotis dicte Margarete simul cum dictis Will[el]mo et Ada pro indiuiso tenemento illa remanebunt predictis Will[el]mo Johanni filio suo et Ade filio Rogeri et heredibus ipsius Johannis et ipsius Ade quieta de predicto domino Ada de Hudleston et heredibus suis inperpetuum Tenenda de capitalibus dominis feodi per seruicia inde debita et consueta Et terre bosci vasta et tenementa omnia unde contentio fuit inter eos que sunt ex altera parte dictarum diuisarum versus Bilyngton remanebunt in seperali dicto domino Ade in forma subscripta videlicet quod tota medietas terre bosci vasti et tenementorum omnium remanebit dicto domino Ade et heredibus suis inperpetuum Et tota altera medietas terre bosci vasti et tenementorum omnium ultra diuisas predictas versus Bilyngton remanebit dicto domino Comiti et heredibus suis post decessum dicti domini Ade inperpetuum quieta de heredibus dicti Ade Et hec concordia facta fuit in presentia dicti domini H[] de Lascy comitis Lincoln[] ad predictam concordiam pro se et heredibus suis inperpetuum tenendi consentientis et illam ratificatis Et in omnium subscriptorum testimonium parti istorum scriptorum cyrographatorum tripartitorum penes dictum dominum comitem remanenti predicti W[] Joh[] Ad[] de Hudleston Rogerus et Adam filius dicti Rogeri Alexander et Margareta uxor eius sigilla sua apposuerunt Et alteri parti penes dictum dominum Ad[] de Hudleston remanenti sigilla dictorum domini Comitis Will[el]mi de Heskayth Johannis filij eiusdem Will[el]mi Rogeri Ade filij sui Alexandri et Margarete uxoris sue sunt apposita Et tertie parti penes dictos Will[el]mum et Johannem filium eius Rogerum Ad[] filium eius Alexandrum et Margaretam uxorem suam remanenti sigilla dictorum domini Comitis et domini Ade sunt apposita Hijs testibus dominis Will[el]mo de Vauasour Will[el]mo de Stopham Ada de Waleton militibus et alijs Dat[] apud Altoftes die et anno supradictis