Charter Document - 03130981

Charter Document - 03130981


Charter Number: 03130981
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1302
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Adam de Hudleston salutem in domino Noueritis me donasse concessisse et per manus Henrici de Bolton vel Will[el]mi de Coldecotes tradidisse Will[el]mo filio domini Rob[erto] de Holand omnia bona mea mobilia in manerio meo de Bilyngton die confectionis presentium inuenta videlicet blada fenum equos jumenta pullanos boues vaccas et omnia aueria iuniora porcos et omnimoda utensilia domus et omnia alia quecunque nomine meo ibidem inuenta Ita quod nec ego dictus Adam nec aliquis nomine meo aliquam proprietatem in predictis bonis de cetero vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Dat[] apud Holand [die Martis proximo post festum sancti Marci anno regni Regis Edwardi tricesimo]

Source (click image below to view full size)