Charter Document - 03122914
Charter Number: | 03122914 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1281 - 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Alex[ander] filius Alexandri le Megh salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me remisisse et omnino de me et heredibus meis quietum clamasse Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui totum ius meum et clameum quod habui vel quoquo modo habere potui in le Westwod sine impedimento mei vel heredum meorum pacifice semper possidendum Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquod ius vel clameum in le Westwod erga predictum Abbatem vel conuentum de cetero exigere vel vendicare poterimus Pro hac autem remissione et quieta clamatione dederunt michi xx solidos pre manibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto pro me et heredibus meis ego Alexander sigillum meum apposui Hijs testibus Rogero de Penhulbury Ricardo de Workedlegh Ricardo filio Rogeri de eadem et alijs Dat[] apud Eccles die dominica proxima post Epiphaniam anno domini mcclxxxj
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Alex[ander] filius Alexandri le Megh salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me remisisse et omnino de me et heredibus meis quietum clamasse Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui totum ius meum et clameum quod habui vel quoquo modo habere potui in le Westwod sine impedimento mei vel heredum meorum pacifice semper possidendum Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquod ius vel clameum in le Westwod erga predictum Abbatem vel conuentum de cetero exigere vel vendicare poterimus Pro hac autem remissione et quieta clamatione dederunt michi xx solidosnumeral pre manibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto pro me et heredibus meis ego Alexander sigillum meum apposui Hijs testibus Rogero de Penhulbury Ricardo de Workedlegh Ricardo filio Rogeri de eadem et alijs Dat[] apud Eccles die dominica proxima post Epiphaniam anno domini mcclxxxjdate