Charter Document - 03120923
| Charter Number: | 03120923 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Henr[icus] de Workedlegh filius Ricardi de eadem salutem in domino sempiternam Noueritis me concessisse et hoc presenti scripto meo Deo et magno altari ecclesie beate Marie de Eccles confirmasse pro me et heredibus meis annuatim inperpetuum pro salute Johanne uxoris mee et patris mei et antecessorum et successorum meorum et animabus omnium fidelium defunctorum in festo sancti Martini in hyeme unam libram cere fideliter persoluendam Ita quod quicunque fuit rector eiusdem ecclesie possit nos compellere per censuram ecclesiasticam videlicet per suspensionem et excommunicationem minorem et maiorem ad dictam solutionem faciendam si in dicta solutione dicto festo quod absit defecerimus Valete Data apud Eccles die dominica infra oct[] sancti Martini in hyeme anno domini mcc nonag[esimo] tertio In cuius rei testimonium huic scripto impressionem sigilli mei pro me et heredibus meis apposui Hijs testibus Ada de Leuer Ada de Urmeston Ric[ardo] de Pilkyngton et multis alijs
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Henr[icus] de Workedlegh filius Ricardi de eadem salutem in domino sempiternam Noueritis me concessisse et hoc presenti scripto meo Deo et magno altari ecclesie beate Marie de Eccles confirmasse pro me et heredibus meis annuatim inperpetuum pro salute Johanne uxoris mee et patris mei et antecessorum et successorum meorum et animabus omnium fidelium defunctorum in festo sancti Martini in hyeme unam libram cere fideliter persoluendam Ita quod quicunque fuit rector eiusdem ecclesie possit nos compellere per censuram ecclesiasticam videlicet per suspensionem et excommunicationem minorem et maiorem ad dictam solutionem faciendam si in dicta solutione dicto festo quod absit defecerimus Valete Data apud Eccles die dominica infra oct[] sancti Martini in hyeme anno domini mcc nonag[esimo] tertiodate In cuius rei testimonium huic scripto impressionem sigilli mei pro me et heredibus meis apposui Hijs testibus Ada de Leuer Ada de Urmeston Ric[ardo] de Pilkyngton et multis alijs
