Charter Document - 03120909
Charter Number: | 03120909 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis ad quos presens scriptum peruenerit Ric[ardus] filius Ricardi le Rymour de Wythington salutem eternam in domino Noueritis me resignasse et omnino pro me et heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in tota illa terra cum pertinentijs quam Galfridus de Byron quondam de me emit et habuit Resignaui etiam Deo et dictis religiosis pro me et heredibus meis et omnino inperpetuum quietum clamaui totum ius et clameum quod habui vel habere potui ratione communitatis vel alias infra hayas de le Westwod sicut Galfridus de Byron eas inclusit Ita quod pecora mea non arceantur a pastura que est extra dictas hayas ibidem Pro hac autem resignatione mea et quieta clamatione dederunt mihi dicti Religiosi unam marcam argenti per manibus Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum nec aliquis alius per me vel pro me aliquid clameum communitatis vel cuiuslibet alterius iuris tam in dicta terra quam in hayis suprascriptis inperpetuum possimus exigere vel vendicare In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus domino Rogero vicario de Eccles Rogero de Penhulbury Dauid de Hulton et alijs Acta apud Stanlawe die sancti Gregorij martyris anno domini mcclxxvij
Markups
Names Markup:
Uniuersis ad quos presens scriptum peruenerit Ric[ardus] filius Ricardi le Rymour de Wythington salutem eternam in domino Noueritis me resignasse et omnino pro me et heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in tota illa terra cum pertinentijs quam Galfridus de Byron quondam de me emit et habuit Resignaui etiam Deo et dictis religiosis pro me et heredibus meis et omnino inperpetuum quietum clamaui totum ius et clameum quod habui vel habere potui ratione communitatis vel alias infra hayas de le Westwod sicut Galfridus de Byron eas inclusit Ita quod pecora mea non arceantur a pastura que est extra dictas hayas ibidem Pro hac autem resignatione mea et quieta clamatione dederunt mihi dicti Religiosi unam marcam argenti per manibus Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum nec aliquis alius per me vel pro me aliquid clameum communitatis vel cuiuslibet alterius iuris tam in dicta terra quam in hayis suprascriptis inperpetuum possimus exigere vel vendicare In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus domino Rogero vicario de Eccles Rogero de Penhulbury Dauid de Hulton et alijs Acta apud Stanlawe die sancti Gregorij martyris anno domini mcclxxvijdate