Charter Document - 03120892

Charter Document - 03120892


Charter Number: 03120892
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis ad quos litere presentes peruenerint Henr[icus] dominus de Workedlegh salutem in domino Noueritis me pro me et heredibus meis hoc presenti scripto mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe donum Galfr[idi] de Byron de tota terra sua cum pertinentijs in Maunton et Swynton que est de feodo meo Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquid de dicta terra cum pertinentijs exigere possimus vel vendicare inperpetuum nisi firmam annuam tamen que mihi et antecessoribus meis de dicta terra reddi consueuit saluo forinseco seruicio sicut in carta quam dicti Abbas et conuentus de dicto Galfrido habent plenius continetur Confirmaui etiam dictis religiosis pro me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosynam illam plateam terre in villa de Hulton in loco qui vocatur Smaleys cum horreo in ea sito quam dedit eis pater meus Habenda in omnibus secundum tenorem carte quam habent prefati religiosi super hoc de eodem patre meo In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Henr[ico] de Trafford Rogero de Penhulbury Ricardo de Hulton et alijs Dat[] apud Eccles die sancti Laurencij anno domini mcc nonagesimo tertio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Uniuersis ad quos litere presentes peruenerint Henr[icus] dominus de Workedlegh salutem in domino Noueritis me pro me et heredibus meis hoc presenti scripto mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe donum Galfr[idi] de Byron de tota terra sua cum pertinentijs in Maunton et Swynton que est de feodo meo Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquid de dicta terra cum pertinentijs exigere possimus vel vendicare inperpetuum nisi firmam annuam tamen que mihi et antecessoribus meis de dicta terra reddi consueuit saluo forinseco seruicio sicut in carta quam dicti Abbas et conuentus de dicto Galfrido habent plenius continetur Confirmaui etiam dictis religiosis pro me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosynam illam plateam terre in villa de Hulton in loco qui vocatur Smaleys cum horreo in ea sito quam dedit eis pater meus Habenda in omnibus secundum tenorem carte quam habent prefati religiosi super hoc de eodem patre meo In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Henr[ico] de Trafford Rogero de Penhulbury Ricardo de Hulton et alijs Dat[] apud Eccles die sancti Laurencij anno domini mcc nonagesimo tertiodate